Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LECTORI BENEVOLO

SALUTEM

tsum Unwersce Anatomice clarissimi Pauli Mascagnii Fasciculus
QuintUs in lucem prodeat, nonnulla publice animadvertere nostri
prorsus muneris existimamus.

Quce anno 182,2 spopondimus, exacto officio nos hucusque pros-
stitisse gloriari licebit. Quotannis enim fasciculum unum vulgavi-
mus: sextus ac septimus pene sunt absoluti: octavus fere ad calcem
perductus: ita ut solemni sponsione iterum prcenunciare possimus:
anno i83i promisso operi supremam denique manum non defuturam.
Qua de re Anatomicce officince, quas tum Pisis tum Florentice insti-
tuimus, publice testari poterunt.

Scimus equidem, quam impatienti desiderio humanissimi Socii
nostri totius operis absolutionem expectent; sed ut Albini exemplo ta-
bularum omnium explicationes, repetita cadaverum inspectione, a so-
lertissimo Qrifonio nostro elaborentur, nemo non videt quanto tem-
poris dispendio id effici oporteat. Hinc Opus ipsum lente quidem, sed
necessaria plane mora festinat.

Quapropter minime mirandum, quod Antommarchius idem opus,
nimia fiducia a Mascagnii hceredibus ei concreditum, solo quinquen-
nio lithographice expresserit; non enim est eadem utriusque editio-
nis ratioj neque eadem esse potest utilitas atque prcestantia: ut pro-
inde, levi etiam instituta comparatione, nostram (procul ab omni ar-
rogantice nota ) absolutissimam, mancam illam et imperfectam fiden-
ter dicere possimus.
 
Annotationen