Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Matt, Carl Judas Thaddäus
De Paleis Decreto Gratiani Insertis Observationes Historico-Criticae — Freiburg im Breisgau, [1768] [VD18 13960768]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.28493#0006
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4



II.
E quorum additamentorum numero Sc illa sunt, aliqua
sane attentione digna,quae palearum nomine hodie nota sunt,
varieque per omnes decreti huius partes sparsa reperiuntur.
De palearum illarum & origine, & inscriptione in diuerlissi-
mas lentendas abeunt, Sc maiori contentione, quamneces-
sitate, disputant eruditi: qui quasi de re non leuis momenti
quaeltio haberetur, voculam hanc in omnem partem versant,
ac perscrutantur, hocque ipso fortasse produnt commune il-
lud multorum eruditorum vitium, quo, miliis granis, misero
saepe labore circa paleas occupantur : quas tamen & nos,
gallinarum laborem imitati, paucis perquiremus , ne rem
ab omnibus tritam prorsus non attigilse videamur.
III.
Plurimorum hac de re opiniones, ad quarum vnam, al-
teramue vix risum teneas, collegere correctores Roma-
ni (in admonit. decret. Grat. praemils. ) Quas tamen vti Sc
caeteras, poltea adducendas,aptius a nobis diiudicatum iri exi-
itimo, si obseruationes quasdam ex quatuor Gratiani codi-
cibus MSS. antiquissimis, qui in Augusta Bibliotheca Vin-
dobonensi extant, hic praemiserimus ; ex quibus Sc quid
proprie sint hae paleae, & qua ratione ortae videantur, di-
iUndtius, lucuientiusque intelligamus.
IV.
Itaque breui descriptione lingulos hos codices MSS. at-
tingemus. Eorum vnus, quem Cod. Caef. primum appella-
bimus, membranaceus e 11, caeterorumque omnium antiquis-
limus, saeculo scilicet, vt videtur XIII. aut etiam ante illud
conscriptus. Abrumpitur vero ad diJl.IV. can. 18. de con-
secraU
 
Annotationen