Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ludwig, Christian Gottlieb; Sylverstein und Pilnickau, Rudolph Ferdinand von [Editor]; Universität Leipzig [Editor]
Memoriam anniversariam perillvstris Domini Rvdolphi Ferdinandi Liberi Baronis De Sylverstein Et Pilnickav Dynastae In Klein-Eila, Graschen, Pavse, Dober, Bvchwalde et Barg ... in avditorio theologico ... recolendam indicvnt: De Exercitatione Corporis Cvm Literarvm Stvdiis Conivgenda — Leipzig, 1772 [VD18 11838167]

DOI issue:
De exercitatione corporis cum literarum studiis coniungenda
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26091#0004
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IV
flu tradanda inprimis idoneos esse temere sibi persua-
dent. Etsi vero in rhachiticis potidimum quaedam ex-
empla proibnt, quae hanc opinionem confirment; in
vniuersum tamen eam veram esie, nunquam concedi pot-
erit, cum multi, corpore imbecilles, quod vera et rite
consiituta inllitutione in puerili aetate carent, mentis
quoque viribus aliis longe inferiores inueniantur.
Quem ad modurmenim ad quodlibet vitae genus rede
subeundum sani et vegeti homines eligendi sunt, sic
etiam arbitror, ad iludia Iiterarum rite colenda non nisi
homines, reda et firma valetudine vtentes, admitten-
dos else.
Equidem video, in studiorum cultura eiusmodi la-
bores non suscipi, qui validum corporis robur exigant:
sed, cum vita sedentaria, et continua animi ad legendum
et cogitandum intentio, non line virium dispendio
fieri polsit; eas nimium consumtas, et varia bonae vale-
tudinis incommoda induda reperi. Id quod illis prae-
cipue accidit, qui ea genera iludiorum, quae in niuseis
tradantur, adeoque quietam magis, quam exercitatam
vitam postulant, eligere consueuerunt: hi enim, ob
defedum motus corporis in aere libero, maxime elan-
guescunt.
Quando autem illos intueor, qui, angulis musei li-
mitibus semper inclusi, magna cum contentione iludia
academica tradant, iisque tandem finitis, ad varia in
re-
 
Annotationen