Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercati, Michele; Lancisi, Giovanni Maria; Lancisi, Giovanni Maria [Editor]; Klemens [Oth.]; Salvioni, Giovanni Maria [Oth.]
Michaelis Mercati Samminiatensis Metallotheca: Opus Posthumum, Auctoritate, & Munificentiâ Clementis Undecimi Pontificis Maximi E' tenebris in lucem eductum; Opera autem, & studio Joannis Mariae Lancisii Archiatri Pontificii Illustratum. Cui Accessit Appendix Cum XIX. Recens Inventis Iconibus — Romæ: Apud Jo: Mariam Salvioni Typographum Vaticanum, 1719

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.69941#0169
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Succi Pingues,
DE AMBRA ODORIFERA,
Gryfea vocata.
C A P. X.

QUoniam de Succino Ambra aMauritanis vocato , proximo Capite egi,
res ipfa poftulat, ut prius , quam hinc digrediamur , qualis fit Ambra ,
-'qua? vulgo Gryfea dicitur , paucis oftendam, ne quis exiftimet, mo
Ambram hanc odoriferam cum Ambra bituminofa confundere , cum toto gene-
re differant ; neque enim odore , neque fapore, neque colore, neque facultate
denique inter fe conveniunt. Ha?c ab Aetio , recentioribufque Grcecis
appellatur ; Arabibus [ i ] Ambar ; Latinis Ambarum ; Officinis Ambra-
cane .
De ejus autem origine magna eft inter recentes Scriptores difeeptatio ;
aliis dicentibus fperma eseti efle ; aliis pifeium quorundam excrementum;
aliis bituminis efle genus non fecus, ac fuccinum, & ob id orientale fuccinum
appellari ; aliis non bitumen, fed terrae potius genus efle. Verum quia ita_>
exiflimantes fine veterum teflimoniis loquuntur,& conjeduris tantum levibus,
quafi divinantes, rem comprobant, ne nos etiam aliquid divinafle potius, quam
rem certam prodidifle dicamur , id Arabum Teftimoniis in medium afferemus ,
unde materiae hujus licebit haurire originem . Scribunt illi Ambram in maris
alveo , nonfecus , ac in terra fungos nafei, ipfamque partim fludibus, ac tem-
peftate una cum lapillis ejici, atque ita in littoribus colligi; partim apifeibus
devorari, atque iis interfedis eximi; unde eam , quae in ventre repetitur , im-
probant , qua: vero fpina?adheferit,uti meliorem laudant.
Vulpem Ambra* plurimum infidiari Cantabri audores funt, qui nufquam
non illam in Oceano Britannico occupant; integre enim Ambram a Vulpe de-
glutiri exteris produnt, & ne digeri quidem ; quare, & integram cum alvo
laxari, fed juxta colorem , & odorem aeque corruptam .
Reperitur cinerei, vel candidi, vel nigri coloris, fed aliquando fub flavo
immifti, ita ut tuberis varietatem plane referat, nifi quddcruftis indurefeens
obducatur. Tenuiflimas infuper habet partes craffis miftas , & ob id gravo
olet, odorifque magnitudine illico cerebrum implet. Prasftantior eft cinerea,
albicantibus interdum venis intercurfantibus , levis, pinguis , pura; ideft for-
dibus expers : Perftcpe enim pifeium ungulis avium roftra referentibus, oftrca-
rumque teftis , ac conchyliis permifta invenitur, quae contadu ipfi adhaerere
folent.
Deterrima nigra eft, quae ciim pifces putres oleat, praefertim recens
( nam tempore odorem deponit ) illa ipfa cenferi poteft , quae in pifeium ven-
tre reperitur . Affertur ex mari ZEthiopico, & praefertim ex infula Zeilam vo-
cata ; invenitur etiam in Timor, &Brafil. Sed de hac re Gargias ab Horto la-
tius meminit. Praeftantiflimam vidimus Romae a quodam Gallo ex illis regio-
nibus allatam , quae humani capitis magnitudinem fuperabat, librarumquo
quinque pondus excedebat, cujus fuperior crufta omnino erat tenuiffima, can-
didique coloris , intus vero tota cinerea , yifu quidem pulcherrima, & gra-
viffimi, jucundiffimique odoris , quam poftea Illuftriffimus, & Excellentif-
fimus Dominus Jacobus Boncompagnus Dux Sora? magno precio emit.
Quoad facultates, Ambra caliditatis fecundum obtinet gradum;ficcitatis
vero primum ; Attenuat, incidit, cerebrum proprietate quadam roborat: Cor
recreat, fenfufque omnes reficit. Syncopen tollit. Vino infufa ebrietatem--
parit; Senibus , & natura frigidis utilior, quam juvenibus . Adulteratur Ben-
zoo , Styrace, Xyloaloe , Ladano, Mofcho , Zibeto , & confimilibus aqua ro»
M 2 fac ea

Attius lib. 16, C.I2 2.
Scrap. de fimp. cap.
196,
Auicenna lib. 2.
traft.2.cap.6$.
Averr.^. collig.c.^G.
Platear, de fimp.
Agricola lib. 4. d.e
nat. fojfil.
Hermol. Corollario
119«

Gorgias ab Horto
lib. 1. de bifi. Aro-
mat. cap. 1.
 
Annotationen