Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mercuriale, Girolamo; Coriolanus, Christophorus [Ill.]
Hieronymi Mercvrialis ... De arte gymnastica libri sex: in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur — Amstelodami, 1672 [Cicognara, 1713]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.27069#0280
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
250 Hieronymi Mercvrialis

sanguinis missionis usnm in infirmis abrogandum crediderunt^
jn sanis exercitationes corporis nihil ad bonam valetudinem
conferre statuerunt, atque ad hoc postremum asserendum plu-
ribus rationibus addudi fuerunt. Prima erat, quod sanitas in
humorum omnium justo temperamento collocatur, humorcs
vero gignuntur, & in moderatione retinentur ex ciborum
moderata sumptione Sc concodione, concodio vero quaeli-
bet quiete , ut indicat somnus, magis perficitur 5 a motu,
qualis est excrcitatio, impeditur, & non raro corrumpitur j
unde ipsa depravata necessario humorum harmonia, & id^o
ipsa sanitasdestruitur. Altera ratio erat, quod omnis exerci-
tatio laborem stbi adnexum obtinet, labor stcuti naturae quo-
dammodo inimicus apparet, ita quoque jucunditatem & dul-
cedinem, quibus numquam sanus homo privari debet, e me-
dio tollit, atque sic sanitati potius obest, quam prodest. Ter-
tia ratio erat, per eadem sanitatem praesentem conservari, per
quae amissa recuperatur, unde cum deperdita sanitas per quie-
tem, & non per exercitationem reparetur, per eandem etiam,
& non per motum ulium conservatur. Quarta ratio erat, ab
cxercitatione nimis calorem augeri, & consequenternativum
humidum exhauriri, quae duo sanitatem corrumpere, & non
conservare nemodubitat, cum ipsa in moderato calore, &in
commensurato nativo humido tota conststat, addebant insu-
per, multos diu in carceribus detentos sanam vitam traduce-
re, qui nullo pa&o exercitationibus vacare possunt, atque in-
de apparere sanitatem absque exercitationibus conlistere. Tot
igitur rationibus indudi medici exercitationes corporis sani-
tati nullo pado conferre & crediderunt, & ceteris persuadere
conatisunt. sed eos vehementer aberrasse, omnes plane con-
fitebuntur, st & exercitationis necessitatem, & naturam uti-
litatemve penitus considerare voluerint. Nam cum a corpo-
ribus nostris continuo effluant corpuscula, quse nisi instaura-
rentur, vitam facillime perderent, ideo cibo, quoad vivi-
mus, ut efffuentes partes regenerentur , semper opus habe-
mus; cibus autem, quantumvis opportunus & inculpatus eli-
gatur, nnmquam ita in substantiam membrorum converti-
tur, quin excrementa inutilia remaneant , quse nist continuo

foras
 
Annotationen