Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mittermaier, Carl Joseph Anton
Dissertatio inauguralis de nullitatibus in causis criminalibus: observationum specimen ... — Heidelberg, 1809

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.2377#0014
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
io

Vel cnm judex, non sedens sed stans proferat sen-
tentiam plane nullius haec et in causis criminalibus est
momenti? *).

Salus publica, utilitas omnium, Justitiae et civitatis
conservatio gravissimum est processus criminalis proposi-
tum; non de privatis, vel juribus, quibus renunciari potest,
hic quaestio est, sed sanctissima hominibusque innata jura
in lite versantur. Veritas ipsa et certitudo, quam in quavis
causa omni vigore conseqni nitimur, snprema, quanta*qui-
dem in homines cadit veritas, adesse debet. Non litigantes
duo, actor et reus sibi hic obstant, et ab illorum volun-
tate quaestionis pendet exitus; leges ergo hoc loco appli-
candae non vanae formulae esse debent, neque omissio
illarum partibus (quae non adsunt) imputatur, ncc faciie
neglecta restitui possunt jura; sed omnes inquisitionis par-
tes inter se hic cohaerent, ad unutn fmem tendunt, illa-
rumque applicatio cautae committitur Judiciis prudentiae;
nullus facile provideri potest casus, et omnis causae sta-
tus ab innumeris variisque pendet rebus.

His praemissis facile erit intellectu, nullitates in cau-
sis criminalibus aliis niti principiis, quam in processu
civili.

t) Cap. lia. in 6to de Sent. et re judic.
 
Annotationen