Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mittermaier, Carl Joseph Anton
Dissertatio inauguralis de nullitatibus in causis criminalibus: observationum specimen ... — Heidelberg, 1809

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2377#0051
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
47
objiciat mihi, vanum me esse legum detrectatorem; gra.
sissima profecto mihi legum reverentia inest, et persua-
sum me habeo, judicem legibus adstrictum esse debere
et quidquid ob leges applicatas contra rationem forte pro-
nuntiaverit, non ille delinquit, sed leges deliquerunt, pur-
purgata conscientia leges sequitur. Ea semper natura
talibus legibus inesse videtur, tit suadeant, utque limites
ponant, et experientia probatas statuant regulas, ea qui-
dem conditione, ne praejudicium generetur omni proces-
sui. Huc etiam referendae mihi videntur nullitates, quae
inde proveniunt, quod judex in licito aclu versatus fines
egressus fuerit, quum v. g. torturae modum excederet,
quo veritas ipsa autem non afficitur; quis et hic proces-
sum nullum esse dicet? Num ergo ob judicis culpam,
qui recte poenam ob leges nimis severe applicatas mere-
tur, et respublica puniri debet rei forsitan convicti abso-
lutione, num salus publica ob privatam culpam negli-
genda?
 
Annotationen