Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mittermaier, Carl Joseph Anton
Dissertatio inauguralis de nullitatibus in causis criminalibus: observationum specimen ... — Heidelberg, 1809

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.2377#0020
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
'6

gentia, quam ipsae leges; ea vero, quae vel a legibus vel
a natura ipsa instituuntur praecepta, vere et sunt et haben-
tur processus essentialia, (unius cujusque primaria).

§. (5.

ESSEKTIALIA Pr.OCESSUS CRIMINALIS.

Essentiale id dicitur, sine quo res talis esse definit, qua-
lis natura sua constitui debuisset.

Essentiale autem praecipue cujuslibet processus crimi-
nalli in eo consistit, ut legitimo modo legitima
poena decernatur. Ut autem poena infligi possit, cri-
men quoque adesse debet; magni autem est momenti, quo-
modo crimen eruatur.

I. Primo inquisitio recte coepta esse debet. Maxima
enim videtur violatio jurium hominis esse, si sine ulla
suspicione processus instituatur. Ergo

a) nonnisi gravi urgente suspicione processus inchoari
potest.

V) non omnibus autem in reos constituendae poenae vel
inquirendi potestas conceditur, sed iis, quibus sigilla-
tim haec facultas data fuit; ut ergo legitime coeptus
sit processus, judex legitimus esse debet.

II. Recte instructa lite, et inquisitione criminis, conti-
nuatio processus legitimo fieri debet modo.
 
Annotationen