Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mittermaier, Carl Joseph Anton
Dissertatio inauguralis de nullitatibus in causis criminalibus: observationum specimen ... — Heidelberg, 1809

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.2377#0030
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
S6

tnis verbis ad tales diversitates respexit Lex. 1. §. 2. D. quae
sent. jine appellat. *), cui et jus canonicum convenienter
loquitur c). Differnnt praecipue remedia illa I) in princi-
piis, cum nullitas quasi in abstracto, appellatio autem in
concreto (uti ajunt) adsit. c) in fine, appellatio enim non-
nisi ad judicis imperitiam corrigendam et suspendendam
sententiam conceditur d). Contra ea nullitatis querela ad
irritum reddendum actum instituitur. 3) in fundamen-
to agendi. In nullitatibus enim semper culpa aliqua vel
judicantis, vel agentis adest; in appellatione autem quam
rarissime culpa imputatur. q) argumentorum, quibus nul-
litatis remedium fundetur, ea natura esse debet, ut vitinm
verum et in^anabile adsit. Appellatio autem potius natu-
ram judicii corrigentis induit, et ob solam dubitationem
locum habet. 5) differunt etiam temporis spatio, quo in-
terjecto unnm alterumve locum habet. 6) in effectu, cum
appellatio suspendat executionem,' et ante eam adsit, nul-
litatis autem querela et postea locum habet; non autem
semper millitas, ubi appellari potest'), accipienda.

i) I. 1. ?. 2. D. qnae sent. sine appellat. cum contra sacras con-
stitutiones judicatur, appellationis necessitas renattitur, con-
' tra constitutioues autem judicatur, cum de jure constitutioxiis,
non do jure litigatoris pionuiiciatur.
t) Can. 41. Caus. 2. qu. 6". §. 5. 6.
i) L. 1. pr. d. de appellat.
t) Piitter de conjunct. querel. §. 49. 50.
 
Annotationen