Montfaucon, Bernard de
Diarium Italicum Sive Monumentorum Veterum, Bibliothecarum Musæorum, &c. Notitiæ singulares in Itinerario Italico collectæ: Additis schematibus ac figuris — Paris, 1702 [Cicognara, 2494]

Page: 97
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/montfaucon1702/0140
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Caput Jeptimum. $j
— ......- ■ ■ ■■ ■ ■ -......n>» ......

Caput VII.
Ecclefia S. Vitalis Ravennenfis. Monogrammata Titi Corne-
lii Nepotis. Epitaphium IJaaci Exarchi. Aliud epitaphium.
Injcriptiones quxdam. Pyrgus Agnclli in ecclefia Cathedra-
li. Ecclefia canonicorum Regularium. De Monafleriis Clasi
Jenfi & beata Mariae Portuenfis. Recejjus maris Hadna-
tici. De cataracle Vdini. Adventus t{omam.
SEptembris dic secunda Ravennam venimus, & in Mo-
nasterium S. Vicalis postridie quam obierat Abbas diverti-
mus. Ecclesia in antiquifiimis Europse fertur, spe&abilis forma,
ornata marmore vario opereque musivo. Ibi videre est Justinia-
ni eftigiem imperatorio cultu, cum Episcopo, Diaconis & ad-
ministris, vestitu, ut tulit a:tas, sacro &: solemni. Ab altera cho-
ri parte Theodora conjux cum famulatu, quorum omnium hic
typum atque formam exprimere juberet animus, nisi nos in libro
de operibus musivis prasvertisset 6 M$i)&et~mc Ciampinius.
Ecclesia columnis fulta est, labentis artis notam pra^ferenti-
bus. In capitellis monogramma visitur , quo perperam le&o,
non pauci Narsetem inde fundatorem Ecclesias pronuntiarunt,
necdubia, ut putabanc, conjec~tura. At Nepos, non vero Narfes
legitur, ut vel primo conspectu quivis ex oblata modo figura
intelligat. Huic adjicimus aliud monogramma, quod pariter in
capitello san£tae Agathx majoris Ravennensis scalptum vifitur,
mihique transmisium Romam fuit a viro doclo & amico Co-
lumbano Bosio Mantuano Ccenobii dodore: conspiciturque in
secundo capitello ad l_evam, e regione ostii. Monogramma al-
terum alteri facem praefert, eumdemque, ni fallor ,notat artifi-
cem. In eo quod S.Vitalis est, ut nemo non videt, Nepos legatur
necesse eft: in alio sancfce Agatha: littera E, detrita linea inferiore
in F conversa quid negotii facesssere potuit. Verum rogante lau-
dato viro Columbano Bosio, ut quid ferret expromerem, nihil
morante HtteraF, legi subito T. C. N E P 0 S, Titus Cornelius
Nepos, detritam inferne lineam suspicatus : &: rogavi ut rem
cxplorarent diligentius: renuntiarunt autem ad eum locum la-
N
loading ...