Morell, Andreas ; Gori, Antonio Francesco [Editor]
Columna Trajana Exhibens Historiam Utriusque Belli Dacici A Trajano Caesare Augusto Gesti — Amsterdam, 1752

Page: III
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/morelli1752/0003
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
V I T A


CELEBERRIMI VIRI
ANDREAE MORELLII
AB
ANDREA PETRO JULIANELLIO
Sacne Florentinse Universitatis Theologorum Cancellario, Academico
Florentino, Cortonensi, Arcad. confcriptd, curante
ANTONIO FRANCISCO GORIO.
|Use olim memorabilia deHelverioBernateANDREA MORELLIO,
Antiquario prastantistimo a me, CELEBERRIME GORI, petisti;
lea, subcisivis horis a me congesta, nunc accipe tanquam perpetuum
lamoris in te mei testimonium, quem plus eculis meisfemper amabo.
ANDREAS MORELLIUS interprimosnqftri temporis An-
'tiquarios, & in rei Numismatica cognitione in frimis eminens, ut do-
clissimi Leibnitii utar verbis (a), Bemje apud Helverios natus esfc
dielX. Junii, anno MDCXLVI. Ex urbe Constanriain hancpropter Religionis
negotium siib Carolo V. confugerunt majores ejus; ibique fuerunt civitate donari,
& publicis au&i dignitatibus. Primum itaque Andreas Turici humaniomm littera-
rumstudiasub Caspare Suicero, Gxxcx Lingus eo loci Profeisbre illustri, summa
omnium expe&atione auspicatus est. Deinde Genevam eo ipsb studiorum consilio
mistum, patris inopinata mors, maximo animi sui dolore Bernam revocavit. Hac
licet calamitate perculsuS imberbis adhuc juvenis, generosum tamen, & ad studia
natum animum non despondit; quinimo litterarium cursum , nullis vigiliis impen-
sisque parcendo, feliciter ardens, eu>rMJunui\os confecit. Hax autem studia, do&a-
rum fcilicet periria linguarum, Graxofum Latinorumque fcriptorum adcurata le£bio,
omnesque inde acceptae eruditx Anriquitatis cognitiones eo semper ipe£tabant, quo
sua in antiqua Numismata voluptas, quam a natura hauferat, expleretur. Nil itaque
mirum, si vel a primis annis sibi semper in more fuisse positum testari potuerit ipfe-
met in Epistola ad Cl. Virum Jacobum Perizonium, fe libros eorum, qui diligentiam
& studia in re Nummaria Veterum confecrarunt, vel etiam obiter in hoc genere ope-
tx pretium fecerunt, inspicere subinde, & cum cura evolvere consuevisle. Ea prop-
ter prima pingendarum rerum didicit elementa; adeoque in ea arte brevi profecit, ut
in corrigendis, comparandis, ad ectypa &c archetypa delineandis antiquis Numis, e
quibus rariores, ad hoc institutis variis Itineribus, studiofe undique colsigebat, felicis-
sime venaretur, hscque sola esfet juventutis ejus illecebra, & humanillima fallendi
temporis oble£tatio.
Hifce laudabilibus cceptis obfecundare fortuna visa est ; dum peropportunam ei
obtulit occasioHem fe in amicitiam insinuandi Caroli Patini Antiquarii peritissimi, qui
anno potissimum MDCLXXIII. Basilea* apud Helvetios degebat. Ab eo do&ore
multa de numorum fcientia audivit; ex iis rariores vidit,obfervavit,a:rique cadatorum
lyllogem amplislimam sibi comparavit. Utriusque vero tot tantisque mutuis officiis
crevitamicitia, ut inde a Patino plures numismatum in Italia editorum fafciculi, &
cetera etiam, quz in hanc rem essent, in gratissimum Morellium siium continuo pro-
ficifcerentur, quem propter studiorum peramicam communionem unice diligebat,
Hmc MORELLIANI THESAURI, de quo paullo post dicemus, primaja&afe-
mina & fondamenta.
Ha?c vero in ampliorem fegetem adolevere, ubi anno MDCLXXX. Lutetiam Pa-
risiorum fe contulit, uberem certe fecundumque wwxlw campum, quo singularis
ejus
{a) In Epist. XVIII ad Ant. Mastliabechium ,Edit. Flor. Tom.I. Clar.German. quam adornavit amicus meusV. Cl.
Jojinesjarjjionius Foziettius Bibl. Magliab. Pr«f.
loading ...