Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Müller, Karl Otfried
De Phidiae vita et operibus: commentationes tres — Göttingen, 1827

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.5463#0089
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE PARTHENONIS FASTIGIO. gg

toideum cum aliis compleetitur, adhaeret etiam exigua pars laeui
feminis. Iam hinc aofnoscere licet lacertum ita retrorsum motum
fuisse, vt angulum quendam cum latere efficeret, femur autem in
anterius promotum neque valde sublatum fuisse. Contra Vicloria
illa in lineis Nointelianis laeuum lacertum promouet et dextrum
retrahit, femur autem laeuum tantopere tollit, vt rectum ferme cum
trunco corporis angulum efficiat. Haec igitur sibi non conueniunt.
Quodsi truncus Musei Britannici e fastigio occidentali, cle cjuo agi-
mus, deeidit, me iudice nulli signo nisi mulieri ad laeuum Neptuni
latus adsidenti tribui potest. Huic enim lacerti, femoris, corporis
totius habitus vnice conuenire videtur. Etiam id conuenit, quod
laeuus lacertus nudus est; femoris pars nuda, quam lineae Belgae
praebent, nunc non amplius exstat. Et video , eandem opinionem
declarari in Antiqq. Athen. T. IV. p. 22. et a Quatremere-de-
Quincy, Lettres p. 85- Truncus ille deliueatus est apud Burrow
tb. 22-

H. Vir iuuenis prope currum incedens. Huius truncus sine
capite et membris inter Elginiana, XV, 76- (Burrow tb. 23-), ex-
stat. Femora, quamuis exigua eorum pars adhuc exstet, gradien-
tis fuisse, aclhuc intelligi potest. Similiter hrachium dextrum pro-
tensum, laeuum demissum fuisse, ex trunco diuinatur, e lineis
Nointelianis liquido apparet. Etiam magnitudinis ratio bene con-
venit. In marmore notatur, humero laeuo tergoque vestem, chla-
myclem puto, iniectam fuisse, quam pictor Belga vix videre poterat.
Est etiam inter fragmenta Elginiana, n. 256-, laeuum genu, quod
huic signo addere possis, sed res non liquet.

I. K. Duo equi. Horum historia liquido docet, tormenta Ve-
netorum huic fastigio, cuius murum etiam in tabula quadam Stuar-
tiana adhuc integrum videre potes, non tantopere nocuisse, quam
quidam narrant. Nam postea demum, cum Morosinus, nauarchus
Venetorum, Athenis expugnalis cedere cogeretur: hos equos vt

M
 
Annotationen