Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 5) — Arezzo, 1768 [Cicognara, 2497-5]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.30648#0413
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
EFISTOLA DUODECIMA. 3P7

habetur. San£ìus vero Thomas pro nuila re, quae certa ejfet Certìtu-
dlne Ftdci, inreremtus fuit, fed quìa lìcìtum, bonessumque eft sortL
ter mortem tolerare pro tutela Immmùtath Ecclefiafticae : qutdquid re*
vera fit, an folum Probabile 5 an Frobabilius, an moralìter Certum fit$
Ecclestarum Vacantium sruslus, Regt^ feà Ecclesiae deberi &c. A-
ct us Virtutis eft tueri Immunitatem Ecclesiafticam, hujus tutela

mortis discrimini Vitam exponere Cì’ iicitum e/f Ó3 laudabile. Quae
ego ad postremum caput respondissem, ingeniose praeoccupavit Par-
thenotirnus ipse, dum sibi objieit, Sanfium Thomam ex vi sui rau-
neris obligatum fuisse ad custodiendas leges Eccldlasticas ' quum con»
tra nemo Fidelium teneatur tueri Immaculatam fu>Jfe in suo Conceptu
Deiparam. Et proseélo palmare est istud discrimen. Duo Praecepta in
casum Sancii Thomae concurrunt, alterum de tuenda Immunitate
Ecclesiastica, ad quam ex Lege ministerii sui, ex gravissimis Eccle-
siae' Legibus, & ex juramento obligantur Episcopi; alterum de Vi-
tae custodia. In concursn praevalere primum debet, quia Constantiam
in non consentiendo vioiatoribus Immunitatis Ecclesiasticae ipfa Ec-
ciesia recipit uti veram Virtutem, neque Opinativam, sed Intrinse-
cara; atque insuper docet, in casibus a Prudentia praescriptis praepo-
nendam eam efìe Vitae, & Martyrii Ìauream per istud adquiri; aut
saitem laudabile efìe eam praeponere: ki quod constat tum ex Tho-
mae Cantuariensis exemplo, turn ex aliis, quae congessit Eminentiss.
Cardinalis Lambertinus Lib. III. Cap. ip. de Serv. Dei Beatif. Pre-
tiurn enim Intrinsecae Virtutis pretium superat Vitae nostrae. Simili
ratione Joannes Baptista, mistus a Deo, ut poenitentiam praedìcaret,
Sc pararet viam Dornino, quia ex sui miineris obligatione Regem
iniquum de scandalo monuit 8c arguit, Martyrii palmam est conse-
quutus. Manifestum omnibus erat scelus & scandaìum Herodis, ne-
que is fa£lum redargutus negavit ; manifesta in Anglorum Rege fuit
Immunitatis & Libertatis Ecclesiasticae violatio. Utrobique Praece-
ptum gravius occurrit, quam Praeceptum de Vita tuenda; ac propte-
rea utrobique jugulum honeste, 8c cum ingenti merito apud Deum,
sicariis oblatum fuit. Toto autern caeio ab hisce exemplis Sanguina-
rium Votum differt» Heic nuìlum Praeceptum de tuenda Pia Senten-
tia; heic nulla Certitudo, Honorem Virginis ab hac Sententia pen-
dere; potuit enim Deus aliter decreviste ; ipsaque Ecclesia Anathema-
te ferit dicentem, eos peccare, qui contrariam sovent Sententiam.
Neque ilìa unquam probavit mortem eligentes pro tutela hujusmodi
•Sententiae, five Pietatis Opinativae. Contra solum in hoc Voto su-

perest
 
Annotationen