Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 10,1) — Arezzo, 1770 [Cicognara, 2497-10-1]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30676#0133
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1N RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. ioi

duntaxas esse assinnarunt, aut ipsum negavere ejusdem naturae 8c
subftantiae cum Patre. Aiii, quid verba significarent in postrema coe-
na a Ghristo pronuntiata super pane, invehigantes, quod ingenio
suo magis accommodatum videbàtur, intellexere. Aliis ea sententia
fedit, confusas esse in Ghristo divinam humanamque Naturam,. Nem-
pe noverant ex universae Ecclesiae decreto, ambas hasce Naturas in
uno Ghristo unitas.

At in complurium Dogmatum sensu inquirendo, modoque ex-
plicandi, non est quod nunc diu multumve fatigentur Ingenia. Hoc
onere nos Ecclesia saepe levavit, quippe quae non fua solum decre^
ta & verba, sed divinorum etiam Librorum sensum germanurn lu-
cidissìme identidem explicavit. Id quum sacile colligi possit, sacila
etiam caveantur errores. Quamobrem Ingeniis nostris heic ea tum
restat libertas, ut quae Scripturarum loca, 8c verba, aut Concilio-
rum Patrumque opiniones in ancipiti adhuc esse videntur, expenda-
mus, 8c interpretemur, prout meiius suadebit re6ia Ratio, 8c Eccle-
siae, ac earundem Scripturarum mens ex aliis clarissimis Dogmatis,
8c Traditione Patrum cognoscenda. Praeter hanc libertatem alia etiam
patet. Quaedam enim Dogmata habentur, de quorum quidem sensu
atque explicatione nulia occurrere inter Catholicos controversia po-
test, sed nondum constat Modus, quo fiant, aut fa6fa sint, quae in
iis Dogmatis proponuntur. Nos docet Fides, Inferno igne torqueri
damnatos. Quei autem id fiat, nos illa non docet. Nulla in hisce
casibus lege universali prohibemur sententiam nostram dicere, 8c ve-
risimilia afferre; 8c in explicandis his modis, alter ab altero, 8c si-
ne Ecclesiae injuria, distidere potest. Ista tamen libertas nonnullis
8c ipsa indiget exceptionibus 8c frenis, de quibus infra fermo erit.

Tertio considerandae sunt Rationes, per quas Dogmata Catho-
licorum firmantur; Insidelium 8c Haereticorum improbantur. Istae
desumuntur vel e divinis Litteris, vel e Traditione, 8c Au6Ioritate
Ecciesiae. Ex ipsa quoque re61a Ratione, 8c ex Philosophiae pene-
tralibus argumenta deducuntur. In tanta Rationum copia certissìmae
quaedam 8c invi6Iae se offerent, iisque nullum Dogma caret. Fieri
tamen potest, ut aliquae etiam infirmae sint ac inutiles, quaedam
etiam falsae, quanquam verissìmum alioqui sit ipsum Dogma. Qua-
propter late patet ex hac parte Ingeniorum libertas. Non enim tan-
tum fas est meliora novaque proferre argumenta, sed aliena quoque
elumbia repudiare 8c evertere licet. Veritas ut stet, mendacio nou
indiget. Immo ipsa refugit adeo nutantibus fulcris innixa apparerej,
 
Annotationen