Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 10,1) — Arezzo, 1770 [Cicognara, 2497-10-1]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30676#0241
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IN RELIGION. NEGOTIO. LIB. I. iop

varle atque opposite in hujusmodi locis exponentium. Deinde pru-
denter quidem, & religiose Ptoiomaei, seu Tychonis sententia reti-
neatur, sed ita ut ad Fidem pertìnere nondum dicatur, neque Hae-
resis postuletur contraria sententia. Copernicani enim Systematis ra-
tiones, etsi nequaquam demonstrativae sint, eae tamen sunt, quae
dubium faciunt Scripturae sensum in locis supra laudatis, ipsumque
verisimili ac probabili Interpretatione a se non diifentire oftendunt.
Quid si aliquando haec demonstratio a solertibus Astronomis & Phi-
losophis adinveniretur ? Nonne tum certum foret, Interpretationem.
propositam non solum tolerabilem 8c aequam , sed etiam necessa-
riam esse? At quis non videat, periculosissimum, atque a Religio-
nis Ecclesiaeque institutione alienum esse, velle id nunc pertinere ad
Fidem, quod cras pertinere non possit? Fides atque stabilitas cre-
dendorum in Ecclesia Christi, absit ut ab humanis experimentis
pendeat. Alibi autem vidimus, Concilia ipsa Generalia ex Augusti-
ni sententia certissime definire non posse, quae e novis experimen-
tis aliter se habere deprehendi possunt. At inquias: nulla unquam
Opinionis Copernicanae demonstratio invenietur. Consentiam, si vis,
& ego; verum prae difficultate rei semper fortasse desiderabitur hu-
jusmodi demonstratio, non quod aperta Revelatio divina jam spem
omnem illius inveniendae sustulerit. Ne Ptolemaici quidem , aut
Tychonici Systematis demonstratio hucusque inventa ; immo haec
majoribus quam Copernicanum difficuitatibus laborare videntur. In-
terim ergo prudentis est suspendere judicium, neque tam acriter ur-
gere divinas Litteras, ut oppositam sententiam haeresis & impietatis
insimules. Id enim est contra Ecclesiae ipsius mentem, cujus in hi-
sce quaestionibus moderationem omnia monumenta antiquitatis te-
stantur, & nos dilucidius exposituri sumus.

Tom. X. P. 1. D d CA«»
 
Annotationen