Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 10,1) — Arezzo, 1770 [Cicognara, 2497-10-1]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30676#0432
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4oo DE INGENIOR.UM M0DERAT10NE

Caiviniani atque janseniani, quibus fortalse Au&oribus hanc nobis
caiumniam Phereponus instruxit; sed quantum id a veritate absit,
8c quam nulla e damnatis Pelagii opinionibus inter Cathoiicos to-
leretur, jam plurima scripta prodiderunt.

Quod autem ait, subsequutis Saeculis ipfa Pelagiì Opufcula ipsi-
met san£fo Augustino fuisse adscripta, 8c per hyperbolem dicitur,
8c nullius plane momenti est. Non opuscuia Pelagii, sed unum tan-
tummodo, hoc est illius Epistola ad Demetriadem conscripta, Au-
gustino a quibusdam, sed paucis, sed ineruditis, sed per supinam
inconsiderantiam, adscripta fuit. Inter Augustini Epistoias eam con-
sulto descripserant nonnulii num. 142. quippe quod illius confutatio
in subsequente Epistola Alypii 8c Augustini ad Julianam Demetria-
dis matrem legeretur. Quid refert, si pauci ex mera oscitantia il-
lam quoque Epistolam pro Augustini foetu acceperint? Num con-
tinuo etiam Peiagianum effecere Augustinum? Num subsequuta Sae-
cula dici idcirco possunt Opuscula Pelagii adscripsisse Augustino? Aà-
scripfevunt, inquit Phereponus, quia non poterant sbi persuadere,
tantum virum ejufmodi confettaria potuijse concoquere. Eximìam enim
vero rationem, cur Augustinum posteri in Pelagii sententiam debue-
rint pertrahere. Tot Libris, tanta vi rationum, 8c per tot annos
Augustinus in Pelagianos decertavit; compluribus etiam in locis in-
vidiosa eadem conseéfaria, quae nunc Phereponus, atque ante Phe-
reponum Pelagiani objiciebant, a sua sententia ipse removit, 8c sìbi
concoquenda non esse demonstravit. Necesse ergo est, in illius Li-
bris hospites fuerint, qui eum tandem consensisse Pelagianis (ss Phe-
repono fides ) sunt arbitrati. Neque nos audire pigeat ipsum Augu-
stinum ita loquentem in Lib. de Gratia 8c libero Arbitrio, Cap.
4. Homo Gratia juvatur^ ne sne caufa voluntati ejus jubeatur. Ce-
leberrima autem est altera ejus sententia, quam e Lib. de Natura
8c Gratia, atque ex aliis Augustini Libris desumtam, Tridentina
Synodus Sess. 6. Cap. n. his verbis expressìt: Deus impcjjibilia non
jubet, seà jubendo monet^ Ù sacere quod possis^ Ù petere quod non
pojjìs, Ù adjuvat, ut pojjis. Quei ergo didfitat Phereponus, in Au-
guìtini sententia Deum jubere rmpojjibilia? Et quei alia objicit con-
seéfaria quae jam ipse Augustinus explosit? Sed nos repetimus, 8c
saepe repetendum erit: in tuenda contra Augustinum Peiagii causa
non raro criminationum materies prurientem Phereponum defefìura
suisset, si Augustini do£irinam ex Augustino ipso, ejusque veris di-
scipuiis, hoc est ex Theoiogis Catholicis, discere voiuisset, non au-

tena
 
Annotationen