Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio [Editor]
Antiquitates Italicae Medii Aevi, Sive Dissertationes De Moribus, Ritibus, Religione, Regimine, Magistratibus, Legibus ... post declinationem Rom. Imp. ad Annum usque MD: Omnia Illustrantur, Et Confirmantur Ingenti Copia Diplomatum Et Chartarum Veterum, Nunc primùm ex Archivis Italiae depromtarum, Additis Etiam Nummis, Chronicis, Aliisque Monumentis Numquam Antea Editis (Band 8) — Arretii, 1775 [Cicognara, 2496-8]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.30769#0281
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
/

5 5 3 dissertatjo quADRAGESJMATERTJA .

cabuio appellatos videas a Casiìodo- A
rio , Isidoro , atque aliis. Horum
fuit, veteres describere Libros , aut
novos , dì&ante plerumque aliquo
Scriptoribus multis , commendare
membranis. Innumeros profe&ò an-
tiquorum Codices habemus, a docfis
viris exaratos , & idcirco emenda
tos , magnique nunc etiam facien-
dos. Monachi praecipue horum scri B
ptores fuere . Antiquioribus autem
Seculis, hoc ess; anre Barbarorum in
Italia Regnum, in accurate descri-
bendis Libris atque emendandis, mul~
tum curae imnendebatur. Atque heic
m;hi in memoriam redit Inscriptìo
Romae posita, atque evuigata a Rei-
nesio, Classe XI. Num. 123. hisce
verbis.

CN. POMPEIUS
PHRIXUS
DOCTOR
LIBRARIUS DE
SACRA VIA
FECIT SIBI ET
LIB. LIBERTABUSQVE
POSTERISQ. EORUM.

Reinesio tamen Doclor Liórarìus inepta
locutio videtur, certe r.on ex usu prisci
Saeculi. Itaque mavult legere STRU-
GTOR LIBRARIUS , qui nempe
membranas , chartas, libros consuit,
glutinat, malleat &c. Ejus confìden-
tiam non probo. Aliarum Artium
Dostores & Magistri olim fuere : cur
& Librariae Artis esse non pofuere ?
E Schedis meis MStis accipe Inscri-
ptionem in marmore Romano scul-
ptam.

D

554

D. M.

T. FLAVIO. EXPEDITO
DOCTORI. SAGITTAR
FLAVIA, EUPHROSINE
ET. ATTICA. FILIAE
PATRI. B. M

Hic Artem sagìttandi milites tyro-
nes edocebat, prout & ab icone la-
pidi adjefta constat. Apud Fabrettum
quoque Cap. III. pag. 143. Inscri-
ption. Antiquarum, positus est Lapis

AURELIO. HERACLIDAE
AGITATORI

FACTIONIS. VENETAE
ET. DOCTORI

FACTIONIS. S. S. ΕΓ. PRASINAE

Ita & in altera Inscrìptione, pag. i8p.
memoratur THREPTION CAES N.
idest, Caesaris nosiri servus , DOCTOR
THRAEC. interpretor, DoCtor Tbrae-
cius. Tbraeces, nempe Gladiatores, de
quibus Festus post Tuilium, Sene-
cam, & alios. Vide praesertim Lip-
sium Lib. 2. Cap. p. Saturnal. Qua-
re uti Artes illae suos Doflores ha-
buere, ita Reinesianus ille Cntus Pom-
pejus Pbrixus juvenes erudiisse vide-
tur, ut scite ac emendate Libros
scriberent, ipsosque Libros unus ipse
multis diélabat. Negligentiam ac i-
gnorantiam Librariorum non semel
Sanilus Hieronymus sugillat. Pro-
pterea & illis egregio Doilore, &
Magistro aliquo opus fuit. Quam-
quam, ut verum fatear, ne perspe-
Hum quidem Reinesio fuit , quid
Ltbrarius signifìcarit plim. Non enim

Scripto-
 
Annotationen