Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schott, Johann Gottlieb; Normann, Philipp Christian Friedrich ¬von¬ [Bearb.]
De Amplitudine Praerogativae Regiae In Anglia Sub Tudoribus — [Stuttgart], 1776 [VD18 12627062]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.29447#0037
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
mitibus verbis indignantes demulsit Anglos, taxamque benevolen-
tia nomine compellans, tandem voto suo politus est.

Statuto quidem Richardi III. omnes Benevolentia; w) veti-
tae erant: cum vero ante & post Richardum edita eiseiit statuta,
quae tales benevolentias, si legali saltem quodammodo exigerentur,
tacite adprobarent, cumque ex regia parte contenderetur Richar-
dum Ili. esse usurpatorem, cujus llatuta in parlamentis seditiosis ,
condita regem legitimum, hereditarium absolutumque non obliga-
rent, tota Tudorum periodus complura nobis benevolentiarum ex-
aftarum exempla suppeditat, donec Petitio aequi eas in perpetuum
abrogavit. Benevolentiae tales modo ad opulentiores cives, modo
ad omnes subditos pertinuerunt: quandoque rex es alienum ita
contrattum dissolvit, plerumque nunquam. Ponamus v.ero regem
nomen suum, quod nonnili post longum temporis intervallum sa-
stumest, dissolvisse, subditi tamen ex commodata pecunia nullas
usuras ceperunt, deinde nummi hi in aerario regis vacui fuerunt,
qui sedulitate subditorum decies multiplicati fuissent. Donum tale
liberum modo ad modulum subsidiorum definitum, modo liberali-
tati subditorum permistum erat, omnesque Commistarii regis artes
adhibuerunt, majora opinione dona eliciendi. Sic Baco refert sub
Henrico VIL Mortonum , Cancellarium, dilemma quoddam excogi-
tasse, quo benevolentiam in majus augeret, quod alii furcam ejus,
alii hamum appellabant. Etenim mandatis commilsariorum ad be-
nevolentiam exigendam assignatorum inseri voluit, ut, si incidis-
sent in homines frugi & parstmonste debitos, illos monerent, fieri
non polse, quin pecuniis abundarent, quod magnos sumtus non

. E 3 facerent,

w) Benevolentia certa pecuniae summa erat, quam subditus Regi sponte,
uti videbatur, mutuam dabat, quae vero a subditis benevolentia
compulfiva vocabatur.
 
Annotationen