Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schott, Johann Gottlieb; Normann, Philipp Christian Friedrich ¬von¬ [Bearb.]
De Amplitudine Praerogativae Regiae In Anglia Sub Tudoribus — [Stuttgart], 1776 [VD18 12627062]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29447#0003
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
§• I*

T

i J ti in evolvendis mediae, quam perperam dicunt, aetatis monu-
mentis nihil animum nostrum ad attendendum magis excitat,
quam mirabilis barbararum, quae ex Germania Europaque Septen-
trionali emigrarunt, Nationum consensus in constituendo novo ex-
pugnatarum terrarum regimine; uti etiam non sine admiratione
gentes has in perpoliendis constltutionibus, juribus, moribus, vias
fere easdem sequi videmus: ita etiam dignum quovis humanarum
rerum observatore spectaculum est, attendere, quo pasto inordinata
.ista feudorum systemata in ordinatiora , genio nostri temporis con-
sentanea, systemata coaluerint. Alia citius, alia serius hunc finem
petunt: alia hanc, alia illam regiminis formam induunt. Cum in
generalibus, quae antecesserant, mutationibus omnia haec systema-
ta mirum in modum conspiraverint, haec, quae jam sese exhibet,
diversitas, non potest non nos in admirationem traducere. Ea vero
nullo alio modo explicari potest, quam ut evolutis cujusque natio-
nis vel abstrusissimis monumentis speciales hujus diversitatis causas

A 2 in
 
Annotationen