Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schott, Johann Gottlieb; Normann, Philipp Christian Friedrich ¬von¬ [Bearb.]
De Amplitudine Praerogativae Regiae In Anglia Sub Tudoribus — [Stuttgart], 1776 [VD18 12627062]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29447#0004
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4

in seriem quandam redaftas indagemus. Talis indagatio sine dubio
dissicilis est. Plerique enim Scriptore^ historiarum suse gentis non
ex nostra solum sed potissimum antiquiore aetate, supponentes inter
populares suos perfectam constitutionis, legum consuetudinumque
patriae cognitionem, omnia, res gestas gentis suae bene exponendi ,
consilia eo retulerunt, ut vitas celeberrimorum nationis heroum illu-
strando cives suos delectarent: rarissime vero ea collegerunt acta,,
quae in mutanda constitutione multum habuerunt momenti.

-Sic Anglia, licet ejus constitutio ante quadringentos annos'
cum Galliae, cum aliorum regnorum constitutione in plerisque ca-
pitibus conspiraverit, diversissima jam ab his regnis utitur constitu-
tione, quae regiae potestati arCtps fixit limites. Nondum vero duo
secula effluxere, cum sub Stuartis fundamenta hujus constitutionis
jacere coeptum est: eo igitur tempore, quo plerorumque regnorum
constitutio jam perfeCta fuit, quo Galliae Reges jam dudum absoluta
sua gavisi sunt potestate. Age vero, unicum modo seculum pedem
referamus: Valesii Galliae, Tudores Angliae imperant: Jam dudum
Ludovicus XI. jugum procerum suorum excussit, eosque opprimen-
do Galliae Reges arbitros sui regni reddidit. Et tamen omnes ju-
dicant, ipsaque historiae inspestio docet, Reges tum Angliae aeque
absoluta, si non absolutiori, usos esse potestate quam Galliae Reges.
Quanta igitur inter Tudores & subsequentes in Throno familias quo-
ad potentiae attus intercedat disferentia necesse est. Explicatio hu-
jus diverfitatis simulque definitio jurium a Tudoribus exercitorum
non indigna nobis materia visa est, quam speciali tractatione perse-
queremur.

$•

Totum jurium regi in regenda re publica competentium compte-
xum unieo p ree rogat irce regice nomine insignit Angius. Licet recen-
rioribas Itatutis limites hujus praerogativae satis, distinCie definiti sint,

✓ respu-,
 
Annotationen