Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
t

228 ADDITIONAL NOTES. [CHAP.

firmissima pelle constaret, per omnes sui partes intumescit, atque distenditur,
ut vix flecti aliqua sui parte possit; sed cutis, tanquam tympanum, extensa,
eundem, ac tympanum, si pulsatur, sonum edit; quare et Tv/xTraviuIos
dicitur. Corpus, sic deformatum, Daemon ingreditur, et miseris mortalibus
infortunium parit. Saepe enim sub eo cadavere e sepulchro egressus, et per
urbem et alia loca habitata circumiens, et noctu potissimum, ad quam sibi
libuerit aedem, confertur, pulsatisque foribus, aliquem ex accolis aedis voce
sonora compellat. Si responderit, actum jam est de eo: altero enim die
mortem obit. Si non responderit, salvus est. Hinc in ea insula cives omnes,
si noctu ab aliquo compellantur, nunquam prima vice respondent: nam, si
secundo compellatus f'uerit, jam, qui quaerit, Burcolacca non est, sed alius.
Eamque pestem adeo exitiosam mortalibus esse dicunt, ut interdiu etiam, et
meridie ipso, non intra aedes tantum, sed in agris, et viis mediis, et sepibus
vinearum, praetereuntes aggrediatur, et aspectu solo ac visu conficiat, non
verbis tantummodo et contactu enecet. Homines ipsi, qui viderunt, si allo-
quantur, spectrum disparet; qui locutus est, moritur. Quare cives, cum
vident homines, nulla grassante infirmitate, in tanta copia emori; suspicati
quod est, sepulchra, in quibus recens defunctus sepultus est, aperiunt; ali-
quando statim, aliquando etiam tardius, cadaver nondum corruptum, inflatum-
que, comperiunt; quod e sepulchro extractum, precibusque effusis a sacerdo-
tibus, in rogum ardentem conjiciunt; et nondum completa supplicatione,
cadaveris juncturae sensim dissolvuntur, et reliqua exusta in cineres conver-
tuntur. Alii Daemonem esse, qui figuram demortui hominis induerit, opinan-
tur, sub eaque homines, quos ipse vult, conficere. Hanc opinationem ex
populi animis evellere conati sunt, non veteres modo, (neque enim nupera est,
aut hodie nata in Grascia, haec opinio,) sed etiam recentiores pii homines, qui
Christianis a confessionibus sunt."

At p. 149. " Graeci, cum similia vident corpora, quae post obitum in
coemeteriis indissoluta comperiuntur, et tympani more extensa cute tumescunt,
excommunicatorum esse corpora fatentur, eaque post absolutionem statim
dissolvi."

Again, p. 151. "Et stultissima ista de excommunicatorum cadaveribus
indissolutis opinatio apud earn nationem adeo invaluit, ut jam nemo sit, si
uspiam tale quid comperiatur, qui dubitet, cadaver illud esse excommunicati;
quod extrahunt, et variis deprecationibus ac dicendi formulis absolvunt;
ordinemque, in tali absolutione servandum, idem Nomocanon, cap. lxxxii.
exactissime prosequitur; quibus exsolutis, asseveranter dicunt, cadaver subito
in cineres convcrti. Ipse nihil talc uspiam in Graecia vidi. Audivi tamcn
saepius ab Athanasio, Imbri Metropolita, liomine frugi, et qui rem factam
 
Annotationen