Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Imperatorum Romanorum Numismata Ex Aere Mediae Et Minimae Formae — Argentinae, 1671 [Cicognara, 2967]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.28907#0418

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
A x i m i n v s in prima pueritia pastor & opilio
in montibus Thraciae vbi & natus erat, occiso
per fraudem Alexandro Seuero sine sonatus
consulto Augustus a militibus di(5tus est, filio
sibi in imperii administratione participe adsci-
to. Crudelis in omnes^praesertim nobiles* quo
fortassis ignobilitatem tegere conabatur. Vinli
forma decorus, moribus agrestibns, proteruus
atque superbus, corpore adeo procerus vt & proceritate & candore
atque oculorum magnitudine omnes excelleret. Pedum o<fto &
prope semis longitudine, calceamentum eius pede maius hominis
vestigio atque mensiira?tantse voracitatis vt vno die lx. carnis libras
ederet,amphoram Capitolinam vini biberet. A Senatu propter im-
manitatem hostis iudicatus est. Gordiani Africani a militibus Africae
Augusti erant appellati. Post eorum necem Pupienus & Balbinus Sena-
tores a Senatu di<5li sunt Augusti, contra quos Maximinus e Germania
venit cum instrudfilsimo exercitu. Hic tamen iuxta Aquileiam quam
obsidebat 5 in castris quiesoens in tentorio trucidatur. Filius Maxi-
mus etiam necatus est. Capita hastis suffixa Romam transmissa
simt: cadauera in prossuentem abie<5ta. Vixit annos lxv.
Bildbeschreibung
Für diese Seite sind hier keine Informationen vorhanden.

Spalte temporär ausblenden
 
Annotationen