Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Besold, Johann Georg; Petersdorff, Winand
Disputatio, Continens Breviter Ac Compendiose Pleraque Ea, Quae Tanquam Controversa In toto Iure Feudali, late ac fuse à Iure consultis Feudistis examinari ac disputari solent — Tubingae: Werlin, 1623 [VD17 16:745381H]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.45090#0024
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
S£ Di^utatio Juridica,
Idem dicendum, si fidelis cum uxore Domini turpi-
ter luserit. Turpisiautemlusus diciturquando quis manus im-
mittit in sinum aut adpedus alicuius,, vel locum alium » unde tur-
pe essepossit.
197. Exemplum turpis Iusus in eo quoque est, qui uxorena
Domini exosculatus est, quod admitti potest,nisi pro more regio-
nis ac gentis, non libidinum explendarum & impudicorum affe-
duism testandorum, velillicitorum amorum excitandorum causa
fastum fuerit.
198. Idem de sponsii Domini iudiciumesto.
199. Quid autem de vidua Domini dicendum erit,an
vasallus rem habens cumea^feudo privetur ? Affirmativam com-
munem ample&untur Feudistae s quam,& veram pronunciant.
Negativam lingularem, exercirij gratia, ut plausibilem tuebor.
200. Insuper vasallo vel filiam vel neptem, vel nurum vel
soetum eius , quje in domo Domini est, stupranti, feudum adi-
mitur.
2,01. Idem de matre Domini concludendum esse statuo.
202. De sorore Domini manente adhuc in domo Domi-
ni, quas in capillo dicitur, hoc est,ut vulgas interpretatur, quae nu-
pta non est, eadem mens.
203: Quid si vasallus cum Domini concubina dormiverit,
anne propterea feudo privabitur ? Neg.
204. Si Dominum assalierit vasallus,hoc est, oppugnave-
xit,vel castrum Domini., sciens ,Dominum vel dominam ibi esses
feudo carebit. i.F. 17.
205. Item si vasallus patrem suum vel nepotem hoc est,
fratris filium occiderit, feudo multabitur.
2,06. Quod de quovis parricidio pronunciandum erit.
207, Si vero exercuerit, h, e.' sibi ipsi mortem
consciverit manusque intulerit violentas ac impias; tunc feudum
Domino haud aperiendum, ,sed ad descendenres devolvendum
eise, statuitur.
20&- Illud tamen nonlateat, dicit Feudista. 2,. F. 24- qw.od
siquis Domino subiustitiam facere noluerit4feudum,quod tene-
bar, perdit.
209. Iustitiam autem noluisse facere vasallus dicitur,quan-
do feudi ratione a Domino in iudicium vocatus, edi&is non ob-
temperavit. Side-
 
Annotationen