_ 4 —
et interstilium intercostale quintum ductis, in con spectum veniunt. Omnes
igitur sectiones transversas infra hoc interstitium ductas in fasciculo
tertio operis, qui de cavo abdominis est, perlustrabo.
Serrae nostrae mecbanicae actione semper stratum partium mollium
ossiumque tenue, 3/4 — 1 fere lin. Par. latitudine adaequans, commi-
nuitur; hanc ob causam superficies superior sectionis interdum alium
aspectum partium atque inferior offert, quod praecipue in aspectu
cordis transverse persecti, propter formam hujus organi nimis corupli-
catam et volumen partium qaibus constituitur, nimis diversum ac
inaequabile cernitur.
Omnia organa thoracis transverse persecta figuram peculiarem reprae-
sentant, quamplurimum attamen variat aspectus organi persecti, prout
aut vacuum aut sanguine, aere, cibo etc. impletum, aut sanum aut
morbo quolibet affectum perciditur. Sic vas sanguiferum sanguine
coagulato scalens orificii instar rotundi patet, vacuuin et compressum
figuram semicirculi, oesophagus vacuus stellae formam habet.
Quod autem attinet ad dispositionem atque aspectum pleurarum et
pericardii, confinia harum meningum fortissime glaciatarum in sectio-
nibus thoracis transversis, propter arctam partium contignationem, non
nisi glacie liberata accuratiori inquisitione discernuntur, quo facto
membranae istae crassiores evadunt; in iconibus nostris lineae, quibus
parietes serosarum transverse persecti indicantur perspecuitatis causa,
etiam crassiores, quam natura fert, effictae sunt. Cavitates pleurarum
et pericardii, si nullum liquorem continent, in iconibus lineis tribus
contiguis (quarum media, crassior, cavum ipsum, utraque lateralis
parietes cavi fingit), quinque lineis autem, quando una cavitas serosa
juxta alteram posita est, repraesentantur; inflexiones aut transitus unius
laminae serosae in alteram lineis curvis aut arcuatis indicantur. Silentio
etiam praetereundum non est (quod ad imagines bene intelligendas
multum confert) saccum pericardii transverse persectum, ubi basin
cordis ct origines vasorum majorum obvolvit, non unicae, sed duplicis,
imo triplicis cavitatis, quarum altera ab altera perfecte separata est,
aspectum habere.
Ut valvulae cordis, ostia atriorum et ventriculorum aliaeque partes
profundae melius in conspectum prodeant, frustula coagulorum san-