Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Poleni, Giovanni [Editor]; Graevius, Johannes Georgius [Bibliogr. antecedent]; Gronovius, Jacobus [Bibliogr. antecedent]
Utriusque Thesauri Antiquitatum Romanarum Graecarumque Nova Supplementa (Band 3) — Venedig, 1737 [Cicognara, 2488D-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.10186#0009
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
(0

LECTORI BENEVOLO
S. P. D.
JOANNESPOLENUS
Onficienti mihi ex egregiis Clarisslmorum Virorum
Scriptis hax Supplementorum Volumina, succede-
re quidem perinde vellem ut Architectis illis so-
lertibus , qui ligna , lapides , & marmora ab ex-
cellentibus Artificibus elaborata accipientes, scite-
que ex iis magna aedificia construentes , ex sola
eorum dispositione laudem sibi pariunt, proprium-
que nomen illustre reddunt opera eadem, quam in alienis ope-
ribus apte atque ordine collocandis posuerunt.
II. Verum duas sunt causfa*, cur ego sperare idem nequeam j
altera, quod ingenio sim longe infra meritum illorum, ex qui-
bus sumenda a me quaeque materia est-, altera, quod nequaquam
elaboratas adhuc fuerunt partes universas , quas tanti aedificii ,
complectentis Antiquitates Romanas Graecasque omnino omnes,
idea postularet: quin il\x ipsas, qux exstant, egregie illas quidem
ab nobilisslmis Scriptoribus perfe6tas sunt *, sed dum aliae ab Scri-
ptoribus aliis, aliosque fines speclantibus, ea sunt ratione abso-
lutx , qua unum singulas quasi peculiare forment corpus , fierj
inde facile non potest, ut perfecte unum xque sit quodcumque
a^dificii membrum , quod ex eorum aliquot componatur . Qux
dux caussae etsi ita se habent *, malo tamen rationes quasrere ,
quibus, utraque etiam posita, in suscepto labore confirmer.
III. Et quod ad primam illam attinet caussam, sperare juvat,
eximia ipsa specie atque splendore alienorum , qux dispositurus
sum, Operum, id suppletum iri magna ex parte , quod a mea
posset in disponendo industria desiderari . In altera autem caus-
sa, primum Eruditi homines utique satis notum habent, neque
omnes exstare necessarias partes ad tantum hoc perficiendum x-
dificium-, neque earum, qux exstant, cunclas (ut alias ego quo-
que monui) colligi posTe. Deinde, si ob hax fiet, ne singula x-
dificii membra perfici queant, at aliquod saltem ( neque id sa-
ne ignobile ) constabit ex partibus, quas inter se pulcre , orna-
te, utiliterque convenient.
IV. Et ejusmodi quidem sunt Scripta (fere omnia) illa, quae
in Volumine hoc conjungemus ad notitiam illustrandam status,
variorumque ofiiciorum , qux priscis temporibus ad Servos att>
nebant. Quin ea Scripta colligere, & sic conjuncla proponere,
necessarium omnino erat , propterea quod nirnis sane pauca in-
veniuntur de Servis in iis Thesaurorum Voluminibus , qua: ad
hoc usque tempus confe6ta sunt. Quod tamen cum ajo, non ideo
nego, quaedam ad Servos speclantia haberi in justi Lipsii Satur-
nalium Sermonum Libris , itemque in Oclavii Ferrarii, & Nicolai
Suppkm. Totn. 111 *
 
Annotationen