Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Reifferscheid, Alexander [Editor]; Lingelsheim, Georg Michael [Contr.]; Bernegger, Matthias [Oth.]
Briefe G. M. Lingelsheims, M. Berneggers und ihrer Freunde: nach Hs. d. Kgl. Bibliothek in Kopenhagen, d. Reichsbibliothek in Stockholm, ... — Heilbronn: Henninger, 1889

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.67397#0323
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1627 I. Gruterus G. Μ. Lingelshemio. G. I. Vossius I. Grutero. 297
potest, ut et durius castiget. Populus sane heic ita afflictus est, ut
animam fere agat. Sed et ea est misericordia apud alteros, ut
omnino mihi persuadeam, miseris portum stationemve futuram in
benignitate numinis divini. In Aranea mea non pergo, sed in aliis 35
omnibus. Lentum tamen est negotium et longi subsellii, quod quo-
tidie magis magisque pigrescam. Dn. Venatori, dn. Coiero,
dn. Glonero plurimum salutis, ut item tibi tuaequae familiae, mi
domine, cui fausta omnia iure merito opto voveoque
eidem alioqui addictissimus 40
Ianus Gruterus.

Etiam salutes extra ordinem dn. Berneggero eiusque coniugi.
Heidelbergae die Philippi et lacobi 1627.

Berhelden habeo post Deum et misericordiam eius arcem tutissi-
mam ratione dogmatis politici. Ferae longius praedantur a latibulis 45
suis. Fures ac latrones ultimo eos aggrediuntur, inter quos vivunt.
Quare cum Rorbachum ac Laemen suburbana sint Heidelbergensium,
non est verosimile, Bavarum ea loca militibus cessurum, nisi caeteris
omnibus deficientibus. Et sub metu talis extremitatis possumus
pecus omne una nobiscum de monte caprino praecipitare in aedes 5°
meas suburbanas. lam semel iterumque animus fuit tibi indicare,
quod antea et dn. Plelfenstenio et dn. Meurero indicavi. Vogelinus
typographus videtur mihi plane idoneus, qui acta diurna, si non
senatus, at populi etc. in scripta mittat. Multa dicuntur, multa fiunt,
quae postea abibunt in oblivionem, annotata ab ipso multum luminis, 55
imo lucri nostrae afferrent caussae statu mutato. Itaque vide, ob-
secro , annon dignus esset, ob talem operam accurate navandam
triginta thalerorum stipendio, vel ex collectis, vel aliis serenissimi
nostri subsidiis solvendo. II est bastant ä cela. Prudentiorem inveni
quam putaram, an ita fit, ut qui rem suam, quam curent, non habent, 60
toti sint in examinandis alienis.

Adr. : D. Lingelshemio.

242. G. I. Vossius I. Grutero.

Maxime ac coniunctissime Grutere!

ΓΚ. 617. 92.]

Incredibili me voluptate perfudit clarissimus vir Altingius, cum cer-
tiorem me fecit de vocatione tui ad academiam Groninganam. 5
Equidem spero fore, ut bellam adeo occasionem bene merendi de
studiis amplectaris, praesertim cum multa adeo sint, quae id sua-
 
Annotationen