Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Remling, Franz Xaver [Editor]
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer (Band 1): Aeltere Urkunden — Mainz, 1852

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2354#0207
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1234 deeember 21. 201

auctoritate regia innovare Privilegium proavi nostri pie me-
morie Friderici quondam Romanorum imperatoris, cuius tenor
talis est. (Sicuti supra Nrus. 107.) Nos igitur inclinati preci-
bus civium predictorum idem Privilegium de verbo ad ver-
bum presenti pagine inscribi fecimus, innovantes et confir-
mantes auctoritate regia libertates, consuetudines pariter et
honores ac omniaprorsus iura, que civitati Spirensi ineodem
priviiegio sunt indulta. inhibemus itaque firmiter et districte
sub obtentu gracie nostre, ne ulla persona alta vel humilis,
ecclesiastica vel secularis prf dictam civitatem Spirensem vel
cives ipsius contra tenorem privilegiorum presencium aggra-
vet aliquo modo vel molestet. Si quis igitur hoc attemptare
presumpserit, preter id, quod a nostre maiestatis gracia est
exchisus, solvet ducentas marcas auri pro pena, quarum me-
dietas cedat fisco, reliqua vero medietas passis iniuriam per-
solvetur. Testes huius rei sunt, Cuonradus Spirensis episco-
pus, Landolfus Wormaciensis electus, Cuonradus de Steyna
pr^positus, Syfridus decanus maioris ecclesi?, Cuonradus pr$-
positus sancti Widonis Spirensis, Cuonradus Augiensis, Wal-
therus Sunnesheimensis, Thegenhardus Ottenlieimensis, Re-
ginbotdo Hyrsaugensis, Syfridus Mulenbrunnensis, Ulricus
Lympurgensis abbates, Otto de Eberstein, Hermannus de
Riepperg, Fridericus de Tane, Heinricus de Scharphenberg,
Heinricus filius eius, Cuonradus de Scharpfenberg, et alii
quam plures. Acta sunt hec anno incarnacionis Domini
MCCXXXIHI. XII. kal. ianuarii, anno vero regni nostri XIIII.
indictione VIII. Signum domini Heinrici Romanorum regis
mvictissimi f. Datum apud Spiram, anno, mense, indictione
prenotatis.

198. Conrad IV, hischof %u Speyer iiberlässt dem domcapitel daselbst
die patronatsrechte »« Deidesheint, 1235.

in nomine et sancte et individue Trinitatis, amen, Cuonra-
dus Dei gracia Spirensis episcopus, Omnibus in Christo fide-
libus in perpetuum. Si pater familias pares mercede remune-
raverit operarios primos et extremos in vinea constitutos,
nos qui circa undecimam horam vocati sumus pares effici spe-
ramus hiis, qui portaverunt pondus diei et estus, si in vinea
Domini digne laboraverimus. Notum igitur fieri volumus uni-
versis presentem paginam inspecturis, quod nos considerantes
statum presentis temporis, qui malus est in tantum, ut non
solum homines sua ecclesiis non conferant, verum eciam iam-

13*
 
Annotationen