Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ruysch, Frederik; Bohl, Johann Christoph [Hrsg.]; Boerhaave, Herman [Hrsg.]
Frederici Ruyschii Opera omnia anatomico-medico-chirurgica: cum figuris aeneis (Band 2) — Amsterdam, [1737 erschienen 1751]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.12734#0113
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
THESAURUS ANATOMICUS tt tp
snen consonum est. Vide Thes. %i Tab. 4. Fig. 1,3,4.
Ex hae hypothesi plures quidem speculationes proferre pos-
sem , quas hic tamen non movebo 5 brevitati enim studeo, ut
ante obitum, si Deo Ter Opt. Max. placuerit , omnes The-
sauros describere possim.
Cum impossibile mihi fuerit , majores ramos vens cavss
& portse propriis suislocis detinere, cum in liquore detinean-
tur$ hinc fadtum, ut venae cavse trunci & rami a portae ramis
recesterint 5 & sic vena cava hujus Phialse fundo proxima
fadta sit.
N*. II. Phiala, liquore referta, duo continet objecla, quo-
rum primum & superius , a capillo dependens , oculus est hu-
manus, omnibus musculis privatus, auraque repletus,ut vera
ejus forma rotunda appareat.
Quod nervus opticus duobus involucris sit prseditus , hic
constat.
Alterum objedlum sunt dux palpebrae humanae cumnotabi-
li portione cutis faciei.
In limbo urriusque palpebrx evidenter hic apparet non so-
lum utrumque pundtum lachrymale , verum etiam oscula du-
cluum, humori transitum prsebentia.
N°. III. Ocuius humanus liquori innatans , cujus musculi
sunt separati, reservatis nervis.
N*. IV. Stomachus humanus ita inversus, ut superflcies in-
terior jam stt fadra exterior. In eo non solum innumeri occur-
runt pori visibiles , quemadmodum hic delineandos curavi
Tab. 5. Fig. 2. verum etiam antequam stomachus in os infe-
rius exeat, alia phaenomena mihi patefacla sunt, sc. innume-
rse & minutissimae cellulosae intercapedines quadrangulares ,
diversae magnitudinis, quae analogiam habent cum istis, quae
reperiuntur in stomacho vitulino, & quidem ea parte, quae
Belgice audit de Kraag^ sunt tamen longe majores, quam in
stomacho humano. Vide Expl. Tab. V. %• 4. &*.-
Dixerit forsan aliquis, cui usui hx sunt destinatss > Resp.
quamdiunobis vera partium constitutio latet, tamdiuquoque
perverse judicabimus de earum usu vero. Ego autem totus in
eo sum , & omnes nervos intendo, ut quantum in me est, ve-
ram constitutionem perscruter, exspedtans ut alii circa usum
idem sint facluri. DirHcile enim mihi jam utrique negotio in-
cumbere« Quo-
 
Annotationen