Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ruysch, Frederik; Bohl, Johann Christoph [Hrsg.]; Boerhaave, Herman [Hrsg.]
Frederici Ruyschii Opera omnia anatomico-medico-chirurgica: cum figuris aeneis (Band 2) — Amsterdam, [1737 erschienen 1751]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.12734#0345
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4 THESAURUS ANATOMICUS VIII.
fieri ab Arteriis, sed contrarium patet in hoc objecto, in quo
luculenter videri potest, dictam repletionem sinus longitudi-
nalis immediate provenisse ex Venis> non.autem ex Arteriis:
Arteriis enim repletis, replebantur quoque ilico variis locis
Venulae propter iliarum Anastomoses, & sic tandem dedu&a
est ceracea materia ex Arteriis in Venulas, & ex iis in sirjum
longitudinalerru
Haec autem nostra repletio non fit (uti existimant nonnulli)
vi quadam, sed leniter, & sic quoque hic cernitur ne vel mi-
nima ceraceae materiae extravasatio. Psaeterea hanc meam as-
sertionem confirmahit ceracea hxc materia in sinu longitudina-
li hujus objecti, quse insequalis, & ceu interrupta cernitur,
contra in Arteriolis, ubi aequalis existens, Corallium rubrum
repraefcntat, & hsec inaequahtas, sive interruptio ceraceae ma-
terise, provenit sblummodo a sanguine in sinum longitudina-
lem propulso, qui sese non sequaljter permiscuit cum ceracea
materia»
In secunda & tertia scutella egregie apparet, quomodo stria-
tim fiat Cranii accretio; id autem non fieri ex membranis Pe-
ricranii aut durse matris, existimo , sed ex substantia limosa
inter utramque membranam sita.
Praeterea hic cernere licet, quanta sit distantia osslum Breg-
matis, ut & ossium Frontis, m jamjam natis, quse distantia
in partu admodum proficua: hanc autem distantiam, qux in"
aliis major, iri aliis minor existit, in sceletis ab auctoribus non
satis bene per Figuras expressam video: propterea quod id fie-
ri curarunt ad sicca sceleta foetuum, in quibus illud post ex-
siccationom nonappareat.
Quomodo etiam sit constituta Fontanella in scetu vivo, hic
quoque optime videri potest.
N°. III. Ciitula ex ligno Indico confecla, in cujus reposito
riis conservantur varia intestinula fcetuum humanorumj vario
modo praeparata.
N°. IV. Supra diclam cistulam reperitur & alia, ex ligno In-
dico fabricata, in qua cernere licet portionem Thoracis pueri >
balsamo induratam.
Not. x°. Parte interiore Membrana Pleura exparte separata,
in
 
Annotationen