Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0008
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2 ARS SEMPER GAUDENDI

PROOEMIUM.
0 X/s <8Agnus Evangelii, hoc est boni
nuncii praeco & Apostolus Pau-
lus ’ gaudere nos vult Audito-
res. Frustra ergo dubitem ego>
an e re vestra sit, de gaudio sermones in-
stituere, quod, septem dum profert verba,
bis suis, hoc est nobis, inculcat ipse Apo-
stolus. Neque jam amplius dubito, an in
hoc miseriarum loco gaudium, & quidem
perpetuum sit possibile, cum illud mihi per
Apostolum imperet Deus, saltem commen-
det. An vero imperabit is, aut etiam com-
mendabit id quod obtineri minime poliit ?
haud equidem reor. Si vero fieri potest,
sempev ut gaudeamus ■> illudque sibi gratum
esse sua commendatione ostendat Deus, cur
me tristi mcerore demens involvo? cur me-
lancholicis inhaereo phanrasmatis cogitabun-
dus & trepidus, si laeto & alacri, bonaeque
spei pleno caelum datur conscendere ? Ita
egomet mecum. Idcirco statui gaudere
prorlus, & quidem semper. Idem vos
mecum Auditores statuite, & convenimus
ambo.
At vero cum Seneca, gaudium dices
esse faftitium, & licet domi nascatur, non
nasci
 
Annotationen