Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0017
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TRACTATUS PRIMUS. n
ventos facile abeunt, dum mera vota siinr;
certe artem ipsam ( arris enim virtutisque
est gaudium, non naturae) quae mirifice ad
vota mea in rem deducenda faciet, statutum
mihi est vobiscum communicare; qua in-
flructi illud demum consequemur, ut in
mediis mundi hujus agitationibus & pro-
cellis, jucundam tamen laetamque naviga-
tionem possimus instituere, ne quidquam
frendentibus adversitatum ventis, dolorum-
que & tristitiae nebulis, quibus ad singula
pene momenta exponimur & infestamur.
II.
Gaudium hoc, in quiete animi consissere.
Oflenditur autem hanc quietem in mediis mun-
di ssuttibus pojje obtineri mutata tantum^
quam de rebus habemus, opi-
nione,
io.T TErum ne quis sese spe vana decipiat,
V aut falsis pollicitationibus deceptum
se expostulet, alia dum temere expe&at,
quam ea quas promitto; id quidem ab ipso
jam exordio admoneo, dum Gaudendi ar-
tem profero, non de eo gaudio sermonem
instituere me, quod vulgus gaudium exi*
stimat, totumque in risu & cachinnis, in jo-
cis jucundisque collocutionibus, in festivis
deni-
 
Annotationen