Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0018
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i2 ARS SEMPER GAUDENDI
denique saltibus& delectabili sanguinis, cor-
porisque totius constitutione considit. Nam
ut Seneca , imo & experientia ipsa testatur:
Ifta hilaritates non implent pectus, fed fron-
tem remittunt; leves funt-, ni/i tu forte 'judi-
cas illum gaudere, qui ridet.* Minime gen-
tium : Hilaritates istae corpus afficiunt, non
mentem; in superficie carnis haerent, non
penetrant animam ; inconstantes sunt, non
duraturae diutius, quam suavis illa sangui-
nis constitutio, blandaque humorum titil-
lantium agitatio perseverat. Animi gau-
dium est quod volo, intimum, solidum,
constans. . Et ut Senecae verbis utar : Ani-
mus debet esfe alacer ■> sidens ■> & fuper omnia
erectus. Mihi crede, res fevera eft verum gau-
dium** Tunc autem verum est & perfe-
ctum, cum animus quietus est & inconcus-
sus, omni tempestate major, supernatans,
imo praedominans difficultatum omnium
ssudibus ; periculorum adeo securus, ut
inter medias undas iis ne tangatur quidem,
neque perturbetur orbe concutTo. Talis
eft fapientis animus, inquit Seneca, qualis
mundi ftatus fupra Lunam; semper illic fre-
num eft: *** nam quidquid commovere po-
test, longe infra ipsum est. Gaudium ita-
que perfesta est quies animi.
11. Si gaudium quies est,inquies,jam certe
rem esse quam in manu nostra non sit conse-
qui,
* Ep. 23. •* ibid. *** Ep. 59.
 
Annotationen