Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0030
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ARS semper gaudendi
quam penitus describam, quaque optatissi-
mam quietem inter mundi hujus procellas
dabitur obtinere, Ingemifcis non raro, sar
scio; altumque trahens suspirium, fieri ne
potest, inquis, ut numquam hic quies detur,
& ne unico quidem solido liceat gaudere
die ? At vero interrogo ego, quis demum
id tibi imponat, nisi perversa plane, quam
animo concipis, persuasio ? quis, inquam,
si tu nolis, quietem invito adimet? Rides
hic tu me, sat scio, & nihil non obstare
tranquillitati tuae asseris. Quid enim ? nihil
non movetur in hoc orbe, inquis, ne cae-
lum quidem ipsum flabile est, movetur in
horas & momenta singula, & me immotum
vis posie consistere,ubi circa me moventur
omnia ? mutantur omnia, & me mutari
non vis ? quod si mutor, quod si moveor,
sane non quieseo. Et vero mutationes re-
rum quis neget, quibus res perspe<flae
sunt, quasque oculis intuemur, & ipso ta-
<ftu eheu nimium experimur ? modo dies
est, modo nox ; modo aestas laetam
frontem explicat, modo ingruit tristis hy-
ems; modo aestu, modo frigore adurimur;
modo serena est aura, modo pluvia; mo-
do fortuna est prospera,modo adversa; mo-
do bella instant horrida, modo blanditur
dubia pax; modo in homines sapientes in-
cidimus, modo in discolos & cfiitcnes, mor
 
Annotationen