Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0149
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
TRACTATUS QUARTUS. 143
que qua vexor immittat: tum vero alias ra-
tiones non attinet indagare me, hoc unico
tranquillus judicio, justus es domine, & re-
ctum judicium tuum, a) Justum, quia Do-
mini , re£tum quia tuum, hoc est, super
omnia sapientis Dei.
16. Et in hoc firmo fixoque judicio lira
est ea, quam exEcclesiastico afferebam, pra-
xis, qua divinorum decretorum indagandae
sunt rationes, quibusque cum delectatione
pascatur, etiam in aerumnis constitutus ani-
mus. Qui timent dominum, inveniunt judi-
cium juftum. b) Quod quidem sic expono.
Qui reveretur Dominum ; reveretur au-
tem, quisquis altislimam de Domino habet
opinionem ; Inveniet judicium juftum , hoc
est judicabit illico recte & juste a Domino
attemperari omnia. At quomodo judi-
cium istud inveniet inquies ? audi, id quod
addit Ecclesiasticus, Et justitiam quafi lumen
accendunt; quod quidem pro instiruto ser-
mone sic intelligo : Justitia quam in omni-
bus servat Deus , quamque scio, eum ne-
que velle neque posse infringere , mihi suf-
ficit, ut omni prorsus abje£ta haesitatione,
dicam & statuam id flictum bene. Hoc
vero judicium mihi facem praeferet, lu-
cemque dabit, qua plurimas etiam huma-
nas conquiram inveniamque rationes, qui-
bus

a) Psalm. 11S. b} Eccl. 31.
 
Annotationen