Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0187
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TRACTATUS QUINTUS. 181
mini enim potest else dubium, quin omne
verum a Deo cognoscatur. Jam vero ut
doHillime prosequitur Suarez, Vasquez
aliique, si aut in India aut inter haeretico-,
rum primos tumultus,natus fuisses aut edu-
catus , alterutrum verum est , aut dam-
nandum te, aut non damnandum. Quod
si itaque verum est, non damnandum
te, sane id novit Deus, aut non novit
omne, quod verum est. Atqui non
damnandum te eo casu, conditionarum est,
seu verum.tantummodo sub ea conditione,
quae re in India narum ponebat; itaque ali-
quid, quod conditionare futurum est, no-
vit Deus. Ita sane Sidoniorum Tyriorum-
que conversionem futuram, certo & infal-
libiliter praedixit Christus ipse, si ea fuis-
sent illis in urbibus patrata miracula, quae
facta in Corozaim; a) cum tamen ea mo-
rum conversio numquam fuerit consecuta:
verum tamen erat, fuisse consecuturam, si
modo, quae Corozaim oculis perlpexerat,
flupenda Christi facinora Tyrii Sidoniique
persensissent. Unum vero conditionate fu-,
turum infallibiliter si novit Deus, novit
omnia: omnium enim par est ratio, scili-
cet determinata veritas, seu posie cogno-
sci. Omne autem cognoscibile actu novit
Deus.
5. Ve,
«) Luc. io.
 
Annotationen