Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0030
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
24 TRACTATUS PRIMUS
tur, eique exa<fte respondeant ; adeo, ut
nec extendi quidquam velis, aut contrahi,
sed prorsus ita esie omnia iicut sunt; sune
autem, quia sic eas esie voluit Deus. Huc-
usque gaudendi artem priori libro dedu-
ximus Pergendum est porro Deo auspi-
ce : ad culmen usque deducenda est tam
felix ars. Et ne umquam vacillet ea,
quam hac arte effinximus, laetitia, firmissi-
mo est imponenda fundamento.
13. Etenim istud rogo, quid tandem
magnopere qweti meae procurandae colla-
torum sit, omnibus, quae me circumstant,
rebus si acquiesco, nec tamen acquiefcam
ipsemet mihi ? Frustra mihi placent omnia,
li mihi merito displiceo. Quid mihi pro-
derit judicare me, omnia re&e geri, om-
nia ratione optima esse composita, quae cir-
ca me sunt, omnia divinae voluntati esie
conformia, iisque idcirco quod acquiescam;
si domi meae rem male agi video, aOio-
nesque meas divinae menti non conforma-
ri ? Omnia Dei studia ad meam salutem
ut collinient , quid exinde commodi mihi
obveniet, si Dei benesicio non allaborem,
imo si tam sandis favoribus in meam per-
nitiem ingratissimus abutar ? Deus mihi
quamvis placeat, ejusque pulcherrima mi-
hi penitus arrideant decreta & artificia;
jstud tamen video, non esie eum me, qui
can*
 
Annotationen