Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0036
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ANATOM. ANNOTAT.

§. XXXI.
Ex hisce itaque, et similibus observationibus, quas rerum
naturalium Scriptores suppeditant, et nos quadantenus instituere
conati sumus, aperte patet, quam numerosa , quam frequentia
ganglia quibusdam minoribus animalibns data sint, tum etiam quam
crassa aliis, in quibus rara inveniuntur, et qua ratione in omni-
bus medullae spinalis vice defungantur . Cum autem ganglia haec
in minoribus , tum quae in majoribus animalibus sunt cum huma-
na structura conveniant, consequi necessario videtur naturam in
quabbet animantium specie hac una , vel saltem caeteris praestan-
tiore methodo usam fuisse , ut plurimum conjugationum nervos
unicuique corporis parti dispertiret. Unius enim ganglii ope na-
tura , vel unum , atque unicum nervum in fila , et tenuissima sra-
mina solvit, ut eadem iu plures , dissitasque partes dispergat, vel
iimplices nervos hinc illic difFusos in unum quasi nodum , aut re-
ceptaculum colligit , coilectos arsociat, componit, et miscet; com-
posttos denique ad partes omnes difTundit . Verum cui bono in
humano corpore, et animantibus iingulare hoc machinamentum
ipsa instituerit iam nunc ad inquirendum aggredimur.
 
Annotationen