Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0052
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
A N A T O M.

ANNOTAT.

mns , nempe ad collectionera , et commixtionem plurium nervea-
rum conjugationum, cui novimus ganglia potissimum inservire .
Veniunt enim ad unum idemque ganglion ex piuribus conjugatio-
nibu> nervi , ipsumque penetrant; m ejus autem iinu ita miscentur
plurium conjugationum stamina , ut ea quae a cerebro sunt cum
aliis , quae originem a spinaLbus ducunt , consocientur , atque e
ganglio prodeant in ramos ex mulcis aliquando conjugationibus ce-
rebri, et spinalis medullae compoiitos. Quod naturae mechanis-
mam , licet alias suerit a nobis demonstratum (e), tamen ut con-
stet quam late in bumano corpore pateat nervorum ex pluribus
conjugationibus provenientium compoiitio per ganglia, praestabit
nervorum in ganglia quaelibet ingredientium, et ex iis egredien-
tium historiam summatim recensere. Et quoniam omuia intercosta-
lis nervi ganglia, tum priore, quum altero hoc munere defun-
guntur, operae pretium erit iterum a cervice exordiri , ut, ad
viscera descendendo, quibus nervus intercostalis suis gangliis pros-
picit, cognoscamus eadem viscera nervos per ganglia ex multis
conjugationibus comporltos obtinuisse .
Nervea fita a quinta , et sexta cerebri conjagatione nata vix
a carotico foramine prodeunt, quod tument in ganglion Cervicale
superius, in quod praeterea nervi a tribus supernis spinalibus
confluunt. Emergunt autem e ganglio cervicali superiori nervi
molles e staminibus quintae , et sextae conjugationis cerebri , et
primae, secundae et tertiae cervicalium compositi ^ dum interea ex
apice ganglii inferiore prodit truncus nervi intercostalis ab omni-
bus memoratis conjugationibus confectus. Hic autem truncus ad
col-

(c) Cap. I. §. XVIII. XIX. XX.
 
Annotationen