Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0053
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L I B. I. C A P. I L,

49

colli fines inferiores iterum tumet in ganglion Cervicale inserius ,
et Thoracicum prhnum , quae nervis etiam ditescuut quartae ,
quintae, sextae, et septimae cervicalium conjugationum spinaiis me-
duilae. Quapropter nervi Thoracici ab hisce. gangliis nati , tum
ex staminibus cervicalium spinalium, quum ex staminibus quintae,
et sextae cerebralium conjugationum componuntur.
§. X X I V.
.Intercostalis nervi truncus a duobus cerebri nervis exortus ,
et a cervicaiibus omnibus auctus descendit in dorso (/) secundum
spinae longitudinem , et ab unoquoque spinali nervo dorsali bi-
nos ramos accipit (g) , quibus accedentibus in totidem ganglia
(h) intumescit Dorsalia, aut Dorso-intercostalia aptius vocanda . A
quinta vero ad decimam , et aliquando ad undecimam usque Co-
stam singula Dorsalia ganglia nervi intercostalis peculiarem ramum
emittunt , qui peculiarem itidem efficit splanchnici nervi radicem,
cujus insignis nervi compositio ex staminibus cerebralibus, et spi-
nalibus , ope gangliorum dorsalium intercostalis , confecta singula-
rem sibi vindicat attentionem . Nimirum duorum ramorum spinali-
um , quodlibet dorsale ganglion nervi intercostalis adeuntium, ra-:
mus alter superior (i) ad posteriorem , infeiior (k) ad anteriorem
ganglii partem vergit. Quo vero loci truncus intercostalis (/) ex-
cipit duos hosce spinales ramos, in stamina tenuja fatiscit, quo-
rum alia ipsum intercostalis truncum infra ganglion componunt,
alia nervi splanchnici radicem esficiunt. Quandoquidem truiicus

(f) Tab. II. Fig. I. s. s. s.
(g ) ibid. i. k. 4.
ibid. n. n. 6. 6.

(i) ibicf. i. 3.
(k) ibid. k. 4.
(/) ibid. n. n. 6. 6.
 
Annotationen