Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0054
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5o

ANATOM. ANNOTAT.

intercostalis per superiorem ganglii dorsalis partem fasciculum
(m) nervorum staminum edit, qui abit in splanchnici nervi radi-
cem (/2), dum interea ramus spinalis inferior (o) modo plures
(p) , modo pauciores fasciculos cum staminibus nervi intercostalis
consociat, ut eamdem splanchnici nervi radicem (q) adaugeat, re-
liquis suis staminibus in ganglio dorso - intercostale penitus in-
sumptis. Quod porro ganglion componunt quidem, et inrercosta-
lis nervi, et rami spinalis inferioris aliqua fila , sed multo magis
stamina rami spinalis superioris (r), quae ad unum omnia cum
caeteris filis in ganglio alte commiscentur . Ex quibus manifesto
apparet, radicem splanchnici nervi unamquamque constare primum
ex staminibus nervi intercostalis, seu plerorumque spinalium supe-
riorum propaginibus ; deinde ex staminibus ramorum spinalium
dorsalium accedentium in quolibet spatio intercostali a spina ad
ganglion dorsale; demum ex staminibus quintae, et sextae conju-
gationum a cerebro advenientium . Illud autem vel maxime atten-
dendum est , quod radix spinalis inferior, quae ad ganglion dor-
sale pertingit, ferme tota in radicem splanchnici insumitur , radix
vero superior tota in id ganglion impenditur, ut truncum inter-
costalis nervi adaugeat. Id enim natura sibi praescriptum voluis-
se videtur , quum ganglia dorsalia construxit, ut uno , eodemque
artificio, et radicem splanchnici nervi componeret, et intercostalis
truncum in dorso ressiceret, atque instauraret . Quod si itaque
superior spinalis ramus convenit in ganglion dorsale ad efficiendum
rruncum intercostalis; si truncus hic iterum in ganglion attollitur,
quod novam splanchnici radicem suppeditet, erunt inferiores quo-
que radices splanchnici confectae ex staminibus ad ramum etiam
spi-

(tn) Tab. II. Fig. I. p. 8. (p) ibid. q. o. 7.
(n) ibid. r 9. (q r. 9
(9) lbid. k. 4. (r) ibid. I.
 
Annotationen