Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0056
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5^

ANATOM. ANNOTAT.

tur intercostalis nervi ganglia a primo cervicali, usque ad ulti-
mum sacrum, posteaquam ejus divisioni in quamplures ramos, et
ramorum opportunis directionibus , et commodae distributioni vel
maxime tribuerunt, eum habent usum, ut eosdem intercostalis ra-
mos , surculosque componant ex staminibus cerebralium , et spina-
lium nervorum . Et quoniam viscera omnia ab hujusmodi gangli-
is nervi intercostalis , nervos suos mutuantur, demonitratum arbi-
tror , viscera nervos accipere compositos ex pluribus , distinctisque
conjugationibus, quarum origines tum cerebro, cum spinali me-
dullae sunt referendae. Abdominalia autem viscera prae caeteris
nervos obtinent , ut comperio , magis compositos, propterea quia
nervus intercostalis in lumbari , et sacra rtgione ex numerosissimis
staminibus coalitus est superiorum nervorum spinalium, praeterea
octavi nervorum cerebri, uti oslendemus, et Phraenici in imo ven-
tre (s), ejusque intercostalis ganglia proinde debent magis compo-
sitos nerveos surculos ad viscera abdominalia effundere . Porro
phoenomena mirabilia , quae viscerum abdominalium laesionem con-
sequuntur idipsum confirmant.
$• XXV I.
Accedit Galeni auctoritas, qui cum societatem hanc spinali-
um , et cerebralium nervorum pro componendis nervis imi ventris
minime ignoraret , conjectaverat [t) viscera abdominis robur , et
vires ex spinalis medullae, sensum vero caeteris partibus acutio-
rem, ex cerebri commixtione adipisci. Nuro Viscera haec sensum
exquisiriorem a cerebro potius, quam a spinali medulla obtinue-
rit aliis judicandum relinquo : ratus me satis demonstratum habuis-
se

(s) Cap. III. §. VIII.

0) Dc usu part. lib. XVI. cap. %.
 
Annotationen