Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0057
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. 1. C A P. II.

53

se compositionem nervorum ex cerehralibus, et spinalibus ccnjuga-
tionibus late patere in distributione nervi intercostalis, atque ner-
vos in imo ventre ab intercostali editos magis compositos esse ob
gangliorum huic commixtioni inservientium frequentiam, et posi-
tum iis in sedibus, in quibus aut intercostalis novos a spinali
medulla nervos accipit , aut ipsamet ganglia commixtos nervos ad
varias partes commode emittunt .
§. ■ XXVII.
At aliqua sunt circa nervum intercostalem , ejusque ganglia ,
quae , cognita fiibrica gangliorum, explicatu faciliora videntur.
Ac primum quaeritur, cur intercostalis nervus tam frequenter am-
plificetur in ganglia, atque ramos ad partes per sola ganglia tri-
buat; deinde cur intercostalis ganglia tam magua , et crassa sint ,
ut aliquando inter trunci, gangliique magnitudinem proportio nul-
la possit haberi. Porro tot, tantaeque partes sunt cum proximae,
tum dissitae, quibus intercostalis nervus surculos tribuere debet ,
ut necesse ei sit frequentissimos in ramos dispertiri, utque ab una
sede ad plures partes queat pertingere . Sed hactenus demonstra-
tum est nervos propria staminum suorum resolutione tantummodo
in ramos abire , atque resolutionem hanc gangliformes tumescen-
tias efficere; hinc patet propterea frequentium gangliorum in ner-
vo intercostali necessitas. At licet nervi incredibilem divisionem
patiantur, tamen ne multiplici staminum a trunco disjunctione ner-
vus intercostalis infirmaretur consultum natura fuit, ut singulae
spinalium conjugationes ipsum augerent , reficerent, ac conser-
varent. Nequit autem intercostalis nervus primordialia sua stami-
na cum accedentibus staminibus non modo conjungere , sed et al-
te miscere , quin co loci nervus intumescat, et ganglion faciat .
Qaare iatcrcostalem ganglia non modo frequentia instituere con-
spi-
 
Annotationen