Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0088
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ANATOM.

ANNOTAT.

fiervos sua stamina ubique diffundere per caetera humani corporis
partes, nempe viscera , motrices , et extimas partes . Ergo nervi
per extimam cutem in papillas, et organum tactus expansi origi-
nem communem habent cum nervis ferme omnibus viscerum , et
musculorum , quemadmodum eadem ratione, et viscerum nervi pro-
pagines earumdem radicum sunt 9 quae musculares, et cutaneos
surculos progerminant.
S. i v.
Quam vero proportionem sibi invicem servent stamina pluri»
um conjugationum unicuique nervo componendo conducentia asse-
qui minime est impossibile. Crassities gangliorum, plexuum , et
anastomosium, tum numerus distinctus nervorum ingredientium ,
satis indicare videntur quaenam esse debeat proportio staminum
diversarum conjugationum in componendis nervis, qui e gangliis,
vel e plexubus egrediuntur. Nam si corpora ista componant
nervi spinales numero plures , et crassitie majores cerebralibus, ra-
tioni admodum consentaneum erit, nervos e ganglio, plexu , vel
anastomosi prodeuntes magis ad spinam, quam ad ipsum cerebrum
pertinere. Quare hac veluti norma ducti, si inquiramus in pro-
portionem inter stamina cerebri, et spinae nervum intercostalem
constituentia , inveniemus insignem hunc nervum spinae multo
magis , quam cerebro deberi, propterea quia spinales conjugatio-
nes gangliis , plexubusque intercostalis plures , et cassiores nervos
tribuunt, quam ex quinta , sexta , et o£tava cerebri conjugatione
ad ipsamet intercostalis ganglia accedant . Ubicunque igitur ner«
vus hic in ganglia majora, vel minora abit, erit eadem in ramis
qui egrediunrur staminum spinalium ad cerebralia proportio. Ci-
liares nervi magis ex tertio , quam quinto pati cerebri constare
arbitror, quia ganglion ophthalmicum, cujus ipsi propagines sunt,
sta-
 
Annotationen