Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0092
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
88

AN ATOM.

ANNOTAL

teneant nervos a cerebralibus aeque ac spinalibus filis composi to§,
aliae vero nervos laedant ex solis cerebralibus, vel spinalibus
constantes, primum de primis , deinde de reliquis dicemus.
§. V I I.
Primum itaque singularem attentionem merentur graves illae,
tt universales turbae, quas nervi intestinales movent, qui dura a
data causa irritantur , non modo intestina , caeteraque viscera ab-
dominalia , et thoracica, ac partes in collo positas adoriuntur s
sed etiam musculos ferme omnes, invitis aegris, adigunt in con—
vulsionem. Colicam Pictonum vocant Medici dirum illum mor-
bum, cujus feriisima syntomata isthiec sunt . Dolor quasi ne-
phralgicus in umbilico, lumbis, dorso , atque cervice. Angor
et dolor atrox epigastrii, quem vomitio primum, et alvi adstri-
ctio summa consequitur. Abdomen spismodice contrahitur , tor-
pedo universalis oritur, vox aspera, et rauca fit. Demum artus
convelluatur, fiupent, et motum amittunt. Si itaque in mentein
revocemus nervos abdominales originen suam habere multiplicem ,
et quidem compoiuos esse tum ex radicibus nervorum spinalium ,
tum ex filamantis quinti, saxti, et ostivi paris nervorum cerebri^
fallor an satis facile intelligemus , tot , tantorumque syntomatum
solam causam esse irritationem, quae intestinales nervos dire la-
cescendo, eorum quoque radices multiplices infestat? A quibus
cum partes reliquae ferme omnes humani corporis habeant ramulos
suos nerveos, easdem quoque injurias patiantur necesTe est.
Cun entni dico nervos tubi intesstinalis , radices dico tum spinales
onies a primi conjugitione usque ad os sacrum , tum cerebrales
quintae , sextae , et ociivae conjugationis , quarum unaquequae ad
conpoii3ndos nervos abdominates sua stamina conferunt. Sed hae
radices sunt nervorura ferme omnium totius corporis generatrices ,
Qua-
 
Annotationen