Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0096
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
92

ANATOM. ANNOTAT.

invicem consentiant, et morbi , qui eadem aggrediuntur, syntoma-
tibus admodum similibus stipati sint; quia nimirum pares visceri-
bus abdominalibus sive proximae , sive remotae communionem eam-
dem habent, eumdemque consensum cum renibus , et vescica, ac
cum ventriculo, et intestinis , quibus omnibus partibus nervi ab
iisdem radicibus pertingunt.
§• x.
Neque duntaxat secum ipsis communicant viscera abdomina-
lia, sed ob compositionem , et originem multiplicem suorum ner-
vorum, etiam cum thoracis visceribus, et partibus in collo litis
mirifice consentiunt . Nam oppressio, et anxietas pectoris , spi-
randi difficultas , cordis tremores, ac vehementes admodum palpi-
tationes, singultus, et gutturis constrictio, unam atque unicam
causam non raro agnoscunt in imo ventre latentem . Hujusmodi
porro originem nancisci videtur illiades illa morborum nervosorum,
quam hystericam in foeminis , hypocondriacam afiectionem in vi-
ris medici appellant. Quandoquidem foaminae , dum eas paroxis-
mus invadit, sentiunt glomerosum quoddam corpus intra pelvim
moveri, rotari per abdomen , et secundum thoracem ascendere ad
collum usque, et longo hoc itinere berborigmos, pectoris an-
g-ustias, cordis palpitationes, gulae , atque laryngis tumescentiam
progignere. Artus demum miris concutiuntur modis, et musculi
convelluntur . Quasi scilicet, quo validius irritans vis uteri ner-
vos urget, et vellicat, eo altius irritamentum adigat radicibus spi-
nalibus ferme omnibus, et quinti , sexti, et octavi paris nervo-
rum cerebri, atque per commotiones caeteris eorum staminibus ab
eadem origine emanantibus impressas , dissitas etiam, et externas
partes concutiat. Neque alia ratione flatus viros hypocondria-
cos exercet, quum , excruciato doloribus imo ventre , caput dole-
re

t
 
Annotationen