Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0097
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. I. C A P. I V.

facit, et thoracem angustat, et collum efficit rigidum , et obsti-
pum, et rnusculos reddit subsultantes, artus autem torpidos, et
trementes . In utraque aegritudine causa morbifica totum nervo-
rum systema peragrare videtur, dum tamen haeret in imo ventre
nervosque abdominales e multiplici conjugatiouum numero compo*
sitos lacessendo, universales memoratas turbas excitat .
§• x i.
Porro Viscera imi ventris consentiunt mirifice cum capite ,
mediis radicibus nervorum imo ventri , et capiti simui prospicien-
tibus . Quo enim pacto fieri posset, ne, imo ventre graviter,
vehementerque asfecto , caput quoque pateretur, si ad nervos ab-
dominales componendos pars altera sextae conjugationis cerebri
descendit, et portio quintae congeneris conjugationis propria sta-
mina cum nerveis abdominis filamentis commiscet? Cum vero sex-
ta conjugatio altera sui parte desinat in musculum oculi abducto-
rem, quinta autem , altera portione,, eademque longe majori , ad
multas capitis partes, veluti oculos, palpebras, dentes, nares,
labia , linguam , faciem pertingat , intellectu facile fit, cur quae-
dam oculorum, et totius faciei syntomata abdominis affectiones
consequantur . Primum scilicet, cur in aliquibus convulsivis imi
ventris morbis musculi oculorum abductores spasmodice moveantur,
propriumque axim inordinate detorqueant. Secundo cur , instan-
te vomitu dissicili, aut ingruentibus vomendi conatubus, praeser-
tim irritis , dolor^ atque gravedo oculos occupet, stupeant den-
tes , aures tinniant , gustus pervertatur, et musculi faciei, palpe-
brarum , atque labiorum contremiscant. Cur denique vermes in-
testina tenentes narium prurigine, dentiumque stridore se se mani-
festent. Irritatis enim per stamina intestinalia radicibus sexti ,
et quinti, cujus postremi fila late per caput se distribuunt , ir-
ri-
 
Annotationen