289
870.
cooperuit, similiter s. Michaelis archangeli; caminatam
fratrum a fundamentis aedificavit, domum etiam infirmantium
fratrum emendare studuit. Coquinam fratrum iam pene diru-
tam in maiori eligantia reparavit, sacrarium ecclesiae a funda-
mentis aedificavit. Scolam in eodem coenobio esse instituit,
quoniam pene omnes ignaros invenit litterarum.
870. Ebenda c. 17.
(Ansegis 807—833) Aedificia autem publica et privata ab
ipso coepta et consummata haec sunt. In primis dormito-
rium fratrum nobilissimum construi fecit longitudinis pedum
208, latitudinis vero 27. porro omnis eius fabrica porrigitur
in altitudine p. 64; cuius muri de calce fortissima ac viscosa
arenaque rufa et fossili lapideque tofoso ac probato constructi
sunt. Habet quoque solarium in medio sui, pavimento optimo
decoratum, cui desuper est laquear nobilissimis picturis or-
natum; continentur in ipsa domo desuper fenestrae vitreae,
cunctaque eius fabrica excepta maceria de materia quercuum
durabilium condita est, tegulaeque ipsius universae clavis ferreis
desuper affixae; [habet sursum trabes et deorsum]. Post quod
aedificavit aliam domum, quae vocatur refectorium, quam ita
per medium maceria ad hoc constructa dividere fecit, ut una
pars refectorii, altera foret cellarii, de eadem videlicet materia
similique mensura sicut et dormitorium; quam variis picturis
decorari in maceria et in laqueari fecit a Madalulfo, egregio
pictore Cameracensis ecclesiae. Tertiam nempe domum
egregiam construi fecit, quam maiorem vocant, quae ad orien-
tem versa, ab una fronte contingit dormitorium, ab altera
adheret refectorio, ubi cameram et caminatam necnon et alia
plurima aedificari mandavit; sed interveniente morte eiusdem,
hoc opus ex parte imperfectum remansit. Haec tria egregia
tecta ita constituta sunt: dormitorium videlicet ab una fronte
versum est plagae septentrionali, ab altera australi, et adheret
ab ea basilicae s. Petri; refectorium similiter versum est
eisdem plagis et est fere contiguum a parte meridiana absidae
basilicae s. Petri; porro illa maior domus sicut supra diximus
constituta est.
Schlosser, Schriftquellen.
!9