438
ii4°.
Et si perspicitis, non frustra nomine Judith
At Judith virtute refert et relligione,
Assyrius cui praedo caput summisit acerbum:
Illa gulam mortis fidei mucrone trucidans
Libertatis opem salvatis civibus auget.
Tympana raucisona pulsavit pelle Maria,
Organa dulcisono percurrit pectine Judith
0 si Sapho loquax vel nos inviseret Holda,
Ludere iam pedibus vel ferre futura valeres.
Quicquid enim tibimet sexus subtraxit egestas,
Reddidit ingeniis culta atque exercita vita.
In qua multa simul nobis miranda videmus:
Semine stat locuples, apparet dogmate dives,
Est ratione potens, est cum pietate pudica,
Dulcis amore, valens animo, sermone faceta:
Laeta cubans sit, laeta sedens, sit laeta resurgens,
Laeteturque poli felix in sede locata.
(De Hildwino archicape11ano.)
Protinus in magno magnus procedit Aaron
Ordine mirifico, vestis redimitus honore.
Punica tintinnis respondent mala sonoris:
Mala fidem, tintinna sonant documenta salutis
Quis utrisque pius vario pater ordine fulget
Et divina sacro celebrat celer orgia cultu.
Ante tibi contingit aquis, Thetis uda, carere,
Idola quam tantus coquat execranda sacerdos,
Idola, quae plebem stravere securibus almam:
Idola avarus habet, tu dicis, apostole Christi.
I decus, i mundi, melioribus utere fatis,
Vive deo felix, felici fine potire.
(De Einharto magno.)
Nec minor est magni reverentia patris habenda
Beseleel, fabre primum qui percipit omne
Artificum praecautus opus, sic denique summus
Ipse legens infirma deus, sic fortia temnit.