Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
434

114°.
Strabus.
Si quid in his aliud, nobis edicito, nosti.
Scintilla.
Fulget avaritia exornatis aurea membris
Spicula fert, quae saepe latus pulsare pigrescens
Sufficiant solitisque accendant corda rapinis.
Aurea quod regnat stipata satellite nigro,
Non aliud portendit enim, quam quod, mala quantum
Luxuries quosdam sensu distendit avaro
Tantum pauperies alios devastat adurens
Quam subterlabantur aquae, quia teste poeta
Semper avarus eget; quod desunt frena, notabis,
Quodque super lapides plumbumque et inane metallum
Currit equo, signat se pectore belua duro,
Corde pigno sensuque cavo regnare superbam.
0 pestis sine fine nocens, non sufficit omnem
Pervolitasse orbem bellis et caede potentum,
Quin etiam faciem praeclara palatia contra
Christicolasque greges videas posuisse nefandam.
Ante pedes ternos parentibus undique nervis
Ille tuus sonipes vacuum super aera nando
Tollet et albentes monstrabitur inter olores,
Quam pia corda tuis macules, vis pessima, telis.
Jam tamen ipsa pedem vanis conatibus unum
Optima nequicquam contra consulta levasti,
Nam quotiens procerum tibimet coniungere quemquam
Es conata, tibi totiens aut obvia mortis
Ex insperato venere repagula nigrae
Aut cautela patrum, quos arx sanctissima semper
Substituit, pedem monitis compescuit artis.
Deficiet quorum sceptrum de semine numquam
Donec in ignivoma veniet rex nube coruscans.
Strabus.
Dignum est, ut video, praemissis tristibus ergo
Debita principibus laudum persolvere vota.
 
Annotationen