Anhang-.
L
Ohr. Scheurl, Libellus de laudibus Germania« etc. In Vitem-
borgensi gvmnasio (= Leipzig) 1508, fol. lt5-
Ceterum quid dicam de Alberto Durero Nurimbergensi? Oui
consensu omnium et in pictura et in fictura, etate nostra prin-
cipatus defertur. (,)ui quum nuper in Italiam rediisset: tum a
Venetis, tum a Bononiensibus arlificibus, nie sepe interprete,
consalutatus est alter Apelles.
Sicut antem Zeusis. teste Plinio in 35. capite decimo uvis
pictis aves fefellit, et Zeusidem linteo Parrhasius: ita Albertus
meus canes decepit. Quum enim aliquando sui ipsius ima-
ginem per speculum penicillo expressisset, ac recens opus in solem
posuisset, constat catulum domesticum (soli enim canes, eodem
Plinio auctore, nomina sua et dominos etiam repente adventantes
cognoscunt) forte accurrentem putantemque hero applandere, ta-
bula oseula fixisse. Cuius rei vestigium, nie teste, adhuc extat.
Quotiens preterea serve conate sunt aranearum telas, quas
hic ex industria pinxerat, expurgare? Germani Venetiis com-
morantes totius civitatis absolutissimuni opus ab hoc per-
fectum monstrant: Ita Oesarem exprimens, ut ei praeter spiritum,
deesse videatur nihil.
Decorant etiam sacellum omnium sanctorum Vitemberge
tres huius tabule (prope ambonem): cum illis tribus operibus
que Apelles se fecisse putabat certantes.
Quemadmodum autem illis priscis pictoribus quedam comitas
(sicut omnibus vere literatis) inerat: ita hic Albertus facilis est,
humanus, oi'ficiosus, et totus probus, quare etiam a suminis viris
magnopere diligitur, et imprimis a Vilibaldo Pirchamero,
perinde ac frater unice amatur: viro grece et latine vehementer
erudito: optimo oratore. optimo senatore, optimo imperatore.